— 6—
in quibus et ipsis praestabat largiter, magistro dicendi usus Apollodoro Pergameno, quem Jam grandem nalu Apolloniam quoque secum ab urbe jurenis adhuc duæerat. Quo tempore hoc factum sit certo scimus. Nam Caesare post receplas Hispanias expeditionem in Dacos et inde in Parthos ¹) destinante, anno U. igitur 710, a. Ch. 44 ineunte, vel jam sub ſinem anni antecedeutis Octavianus in hanc urbem praemissus, et usque ad avunculi cae- dem ibi commoratus est ²). Quodsi hoc anno Apollodorus jam grandis natu, minimum igitur seæagenarius fuit à)(nam qui hunc aetatis suae terminum nondum attigerit, grandis natu profecto dici non potest) rhetoris nostri annum natalem certe non post a. U. 650, a. Ch. 104 fuisse apparel.
IHuic numero optime ea conveniunt, quae apud Hieronym. in Chron. ad Olymp. 179. 2 h. e. ad annum CU. 691 a. Ch. 63 legimus: Apollodorus Pergamenus, Graecus oralor, praeceplor Calidii 4) et Augusli, clarus habetur. Secundum nostram enim rationem Apol- lodorus hoc anno a. Ch. 63 unum et quadragesimum aetatis suae annum assecutus erat. Hic ipse autem annus vitae suae medius fuit; nam a Macrobiorum scriptore ⁵5) rhetorem nostrum ocloginla duo annos natum obiisse affirmatur. Quam ob rem etiamsi id quod ad hunc ipsum annum pari intervallo ab anno ejus natali atque fatali distantem ab Hieronymo Apollodori nomen appositum est, casu potius factum esse facile concedamus, tamen nostram rationem a vero non abhorrere inde optimo jure colligi posse nemo negabit. Atque quum Calidius, orator inter multos prope singularis, qui jam anno U. c. 690, a. Ch. 64 Gal- lium ambitus accusavit, a Cicerone consulatus candidato defensum 6), Apollodori disci- pulus fuisse dicatur, Weichertus?) inde colligit, rhetorem nostrum jam aliquot annis ante annum. Ch. 63, quo Cicero cousul fuit et Augustus natus est, Romae docere coepisse. Quod fieri quidem potuisse non negaverim, sed si quid unquam ex silentio scriptoris col-
1) Pro Hacis Vellejus Paterc. II. c. 59.§. 4 et Appian. B. C. ib. III. c. 25 Getas, ejusdem stirpis populum(Strab. VII. p. 296. 303. 305), commemorat. Ceteri, ut Florus lib. IV. c. 2§. 91, Plut. in Brut. c. 22 et Dio Cass. XLV. c. 3 tantum Parthos commemorant. Cf. Drumannus in Hist. Rom. Vol. III. p. 677 sqq. et Weichert. I. I.§. 7. not. 47.
2) Suet. Aug. c. 8. Vellej. Paterc. II. 59. 4:(Caesar) patratis bellis civilibus—(Octavianum)— Apolloniam in studia miscrat, mox belli Getici ac deinde Parthici habiturus eommilitonem. Appian. B. C. III. c. 9: A⁴εε⁴μιο σ m e( L εππα⁵ο‚ 1.— erTeuεᷣ o uo ro KaAlα— Dio Cass. XLV. 3: 6 Oarανοο ετι⁊ν νέν τe, brεᷣ ꝗ Karokœ 0 2᷑— ‧j, à„ 17 A1o,I Sr rO orte dy z6Ae SrTh ε⁴ε ½ν⁴ τα 7 T) drreln M τ T 17½ 2r! 1oe ITIAOouS Aεοε οeslturero. Plut. Brut. c. 22: ν oõ Aoνες duεατ‿ρισεέν τ Karoke O, Wzoldoονν eε Lyous, vdzeryoy e*! 11 0 oS 61Mιρακιμ εεεσνιςσ S⁴⁶τα 7TO00 G6ν⁶ον.
3) Idein fere visum est Frandsenio, qui in libro: M. Fipsanius Agrippa etc. Altona 1836 p. 228, ubi de Attico Vipsanio, Apollodori discipulo, disseruit, candem rem ad calculos vocare studuit.
4) De hoc oratore deinde paucis disseremus.
5) C. 23. T. III. p. 328 Jacobitz: Aoο⁵⁵ενοοοο)—* ‿*ννd£ρνρνd⁴ςσσ εσα,e‿οωσονναo.
66) Cf. Cic. Brut. c. 80. 277.
7) De Caesaris Angusti pueritia etc. p 40.


