—-— 8—
urbs ¹) et sPvO αοαα⁴ἀφeάν ²), de literarum autem studiis, quae ibi floruissent, deque viris, qui eruditionis fama illustres philosophiam ullamve aliam doctrinam cum laude ibi do- cuissent, a nullo antiquitatis scriptore memoriae proditum legimus, quamquam hoc pro- fecto negari nequit, in tali urbe a Stephano Byzantio postea αἀᷣνπσνm rο kLis IAXugias habita, etiam rhetores, ut Augusti tempore fere ubique factum est, scholas suas aperuisse. Attamen quum nullus Apolloniae rhetor esset eruditione et fama insignis, Apollodorum Pergamenum, rhetorem illius aetatis clarissimum, quippe qui solus quasi Octaviano juvene dignus esset, in ejus comitatu Julius Caesar esse jussit. Neque vero hoc egit, ut Augu- stus ea in urbe artes liberales ac disciplinas studiosius, quam adhuc Romae esset factum, tractaret, sed quum trans mare Ionium jam tum trajectae esseut legiones sedecim cum decem millibus equitum³), ad eas praemissus est,„ut equorum armorumque exercitiis belli laboribus, quos propter militiae Hispaniensis brevitatem nondum satis perpessus es- set, magis magisque assuesceret ac commorando inter milites favorem sibi conciliaret ducisque artes et munia condisceret ⁴).“ Ne tamen totus esset in corporis exercitiis, Cae- sar curavit, ut Apollodoro duce et animum et ingenium excoleret, qui ex Weicherti conjectura admodum probabili simul in omne expeditionis Parthicae tempus comes ac veluti juventutis rector esset. Octavianus autem Apolloniae vix sextum commorationis mensem ingressus ests), quum de caede Julii Caesaris nuntio allato mense Martio a. U. 710 a. Ch. 44 cum Apollodoro Romam rediit. Nam Apollodorum quoque cum alumno suo in urbem revertisse etsi nusquam disertis verbis dictum sit, tamen ex jis, quae apud antiquitatis scriptores de rhetore nostro memoriae prodita sunt, luce clarius sequitur.
Quinetilianus) quidem ad solam Apolloniensem illam institutionem et disciplinam respicere videtur. Tamen inde id modo sequitur, Quinctilianum quum Apollodorum Augusti praeceptorem Apolloniae fuisse bene nosset, hanc quasi maxime memorabilem Apolloniensem disciplinam prae ceteris nominasse, ut in sequentibus Tiberium Rhodi
Theodori auditorem fuisse dicit, quamquam ex Suet. Tib. c. 57 videmus, hunc jam pueri
Tiberii rectorem et moderatorem constitutum esse. Alii autem scriptores ad hanc urbem
Apollodori in Augusto instituendo operam nequaquam restringunt; non solum in Macrobiis
1) Cic. Phil. XI. c. 11.
2) Strab. VII. p. 272. 316.
3) Appian. II. c. 110.
4) Sunt verba Weicherti, qui egregie hac de re I. 1. p. 22 sqq. disseruit.
5) Nam quum Julii Caesaris triumpho Hispaniensi, cujus pompa ineunte mense Octobri anni U. 709 a. Ch. 45 ducta est, dubitari nequcat quin interfuerit, Weichertus verisimillimum ac paene certum esse ait, eum non prius quam mense Octobri ejusdem anni medio Roma abiissc. Itaque mneusis Martius erat sextus, quem Augustus Apolloniae transigebat.
6) Inst. or. III. I. 17: Apollodorus Pergamenus rhetor,
qui praeceptor Apolloniae Caesaris Au- gusti fuit.


