Aufsatz 
De Apollodoro Pergameno et Theodoro Gadarensi rhetoribus / scripsit C. W. Piderit
Einzelbild herunterladen

4

verbis ¹): OvöKaros h5?aa Lsyd XOU aa. AT 1165 9os 6 6 1a9 6 T3 8 74 Xas-TYOä Pas al T) AroXXO d9 v aiosa t- TRaraych, 5⁷ʃ⁸ ³ 0 7 k-r. TOXXdA 142 kred α ³) LKeicova SS h na9' huds BNovra Tv 19 1G1v: Gv BUTG Kal h ATOXXOS9 8108 algsois na. 5 98ο σαεααos, licet sin- gularem utriusque naturam et subtilissimum sane artium discrimen, ut qui ipse non esset

rhetor, dijudicare se non posse confiteatur, tamen Apollodoreorum et Theodoreorum sectas

illo tempore magnam nominis gloriam nactas esse patet. Et profecto rhetorum illorum

doctrina tanta fuit, ut apud M. Senecam in controv. lib. V prooem. p. 323 Bip. Turrinus Olodius rhetor Apollodorum summam dicendi legem putaret, et, quod apud eundem scripto- rem legimus), quum Brutidius Niger Syriaco rhetori nonnulla in declamatione non recte dicta objecisset, Syriacus primariam ejus rei causam ex diversa utriusque doctrina, quum ille Apollodorum, hic Theodorum pracceplorem habuisset, deducendam esse responderet. Quae quum ita sint atque de Hermagora, utriusque rhetoris antecessore, jam ante hoc triennium, quoad facultas nostra tulit, accuratius disputaverimus, nunc operae pretium facere nobis videbamur, si hac opportunitate scribendi ad Apollodori quoque et Theodori rhetorum vitam et artes diligenter examinandas uteremur, quum singulari certe scriptione,

quantum equidem scio, de neutro quisquam adhuc egerit. Nam quae Weichertus in libro

nuper edito ³) de Apollodoro scripsit, licet, ut hujus viri docti mos est, diligentissime et accuratissime composita sint, tamen quum externam tantum unius hujus rhetoris vitae conditionem spectent, a consilio meo utriusque illius et vitam et artem uberius exponendi revocare me non poterant; praesertim quum inter ea, quae jam antequam Weicherti liber

in manus meas venit in hunc usum collegeram, essent, in quibus cum hoc viro doctis- simo non consentirem.

1) Lib. XIII. p. 625 Casaub.

2) Hanc veterem lectionem, quam Coraés pro vnlgata ey zic recepit, Groskurdius quoque in in- terpretatione sua Germanica T. II. p. 620 not. 4 rectissime secutus est. Neque enim Strabo dubitat, quin Apollodoreorum secta fuerit, vel digna, quae ita appelletur, sed qualis fuerit, ipse decernere non audet. Quod vero Strabonem horum rhetorum dicendi genus his verbis se non probare significare velle Groskurdius contendit, quum Asianae orationis maxime Hegesianae tumor Stoico simplici quidem et severo non placuerit, in hac re vir doctissimus vehementer errat. Hoc enim neque in Strabonis verbis inest, qui multa accidisse dicit, non quae improbaret ipse, sed quae majora essent, quam quae ab ipso recte dijudicarentur, nec tam de illorum rhetorum dictione quam arte sermo est. Apol- lodorus autem ab Asiatico dicendi genere tantum abfuit, ut libri ejus potius aridissimi appellarentur (Dial. de or. c. 19).

3) Hanc lectionem contra Corais conjecturam emixgærer recte tuetur Groskurdius.

4) Controv. II. 9. p. 149 Bip.: Primum non apud eundem praeceptorem studuimus; tu Apollo- dorum habuisti, ego Theodorum.

5) Imperatoris Caesaris Augusti scriptorum reliquiae. Post Jan. Rutgersium et Jo. Alb. Fabri- cium collegit illustravit et cum aliorum tum suis adnotationibus instruxzit M. A. TFeichert. Fasc. I Grimmae 1841. Lib. I. De Caesaris Augusti pueritia magistris ac studiis.