U Alexandri Magni aetatem cujuscunque eruditionis et doctrinae maxime laude incla- ruisse constat, ita etiam ars rhetorica, tamquam pars philosophiae, dialecticae finitima ¹), non solum ab Aristotele, illius seculi quasi lumine, quem et inter veteres artium scrip- tores facile principem dixeris, ad summum fere fastigium adducta, sed ab Isocrate etiam, qui eodem tempore, philosopho tamen illo natu major fuit, magno et nobili rhetore, egregie exculta est. Inde diversae veluti familiae profectae sunt ²), quarum altera rhetoricam artem ad philosophiam, in qua fere tota versabatur, retulisse videtur, altera vero omnis in dicendi erat studio et praeceptione occupata. Atque Aristotelis quidem auctoritas effe- cit, ut vel studiosius philosophi, praecipueque Sloicorum et Peripateticorum principes de arte rhetorica scriberent) Ex his secundi ante Christum seculi parte altera 4) unum quoddam est conflatum corpus ab Hermagora, qui quum ab utrisque ea, quae commode dici videbantur, in suam artem conferret, velut propriam fecit viam 5). Hunc etsi plurimi secuti sunt), non tamen omnes in ejus vestigiis institerunt; contra Apolloniutm Molonem, Areum, Caecilium et Halicarnassensem Dionysium, qui post illum vixerunt, ex suo quoque multa in commune contulisse constat. Praecipue tamen in se studia converterunt Apollo- dorus Pergamenus et Theodorus Gadareus. Hi dirersas opiniones ltradiderunt, appellalique inde Apollodorei et Theodorei ad morem cerlas in philosophia seclas sequendi?). Quae quam illustres illo tempore fuerint, ex narratiuncula a Quinctiliano tradita colligi potest. Nam quosdam in Inst. orat. lib. II. 11. 2 ait nihil egere praeceptis eloquentiam putare, sed natura sua contentos artium scriptoris diligentiam ridere, exemplo magni quoque nominis professorum, quorum aliquem interrogatum, quid esset αιo et vô-*æα, nescire se quidem, sed si ad rem pertineret, esse in sua declamatione respondisse. Alius, pergit, percon- tanti Theodoreus an Apollodoreus esset, ego, inquit, parmularius sum ⁵8). Item ex Strabonis
1) Arist. Rhet. I. I. 1:(rogezn zije duxdenrins dyrloοτοςσ¶. Cf. I. 2. 1 et 7. Quinct. II. 17. 14. 2) Cic. de inv. II. 3. 8. Quinct. III. 1. 13: Hinc velut diversae secari coeperunt viae.
3) Quinct. III. 1. 15.
4) Cf. dissertat. mea de Hermagora rhetore, Hersfeldae 1839, p. 8.
5) Quinct. III. 1. 16.
6) Quinct. 1. I.
7) Quinct. III. 1. 18.
8) Cf. Spalding. ad h. I. T. I. p. 318.
— ½


