Aufsatz 
Observationum De Philodemi "ΠΕΡΙ ΟΡΓΗΣ" libro specimen
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

nocuit, aut nocere voluit. Aristotelis definitio non multum a nostro abest. Ait enim, iram esse cupiditatem doloris rependendi ¹).

Philodemus, quantum video, nisi quid inter lacunas locum habuit, irae definitionem praecisam distinctamque non offert.

Ut rei finem imponam, in universum id tantum mihi dicendum videtur, Senecam diutissime in commendandis remediis irae moratum esse. Quod apparet ex II. 18- 36: III. 5 43; neque desunt exempla, quibus et perniciosos irae effectus et omnia bona, quae iracundia carentes sequantur, demonstrare studet. Num Philodemus quae col. XXXVII. 8 9. promisit: ⁴ν(Scil. alrινυν ορꝓνσνρ) Guν‿αν dorεοοσνν πιησαασαιινεοσννι e vera exsecutus sit, propter magnum lacunarum numerum non liquet.

Inter singulos locos Philodemei de ira libri paucos accuratius investigandos suscipio atque primum col. IV. 17.

Ex antecedentibus liquet Philodemum de hominibus ex ira laborantibus ita agere, ut conditionem eorum aegrotam depingat.Tourous 18%*αeνηιτασςα τ τε εένένοσςσ 600b d e ereyæ αάeri a⁵ τά do d dvssoνοrsœ tors zdr odg v0νυνυοωσοι πανν⁴ανεέιντντι ‿μννκαι⁵ον τ ν ειeτουσσα Unde fieri, ut errore ducti ad periculum evitandum negligentiores se praebeant, quasi nil mali sub hoc morbo lateat. Jam exhibet apograph. Oxoniense:

... TE . NTA7.... TPOOMMATQN . IA HOIPOCTHN

.. EPAIE. NAPACKEE d.2Z2EIAKAIII.. P Sed in ap. Neap. ²) legitur(pro lin. 17) SI... ICIPOCTHN.

Quibus ex literis mutilatis et Gomperz. et Buechelerus ³) sententiam quidem rectam elicuisse mihi videntur nil aliud rati inesse quam illos aegrotos periculi magnitudine ante oculos ipsos posita aliter se gesturos atque antea neque jam iis, qui morbo mederi studeant, tam acriter se opposituros. Sed quamvis neque ex hac neque ex grammatica ratione illorum conjecturae impugnandae sint, tamen verba ipsa, quae inter vestigia illa

1) Quae verba quum in Senecae de ira libris tribus non inveniantur, alicubi lacuna statuenda est.

2) De ratione utriusque exempl. cf. Philod. Epicur. de ira liber ed. Theod. Gomperz(praefat.) Lips. MDCCCLXIV.

3) Cf. Zeitschr. f. d. oestreieh. Gymn. 1864. p. 580.