Aufsatz 
Observationum De Philodemi "ΠΕΡΙ ΟΡΓΗΣ" libro specimen
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Quod elucet ex col. XXXVIII. 22 26: æ‿νεο νο μάνον̈υν ακαά mmππάαἀαοινν Ʒεσνi oux dgylcsrat, Trorn πedτoον τᷣe ννʃιον σςεõ.(33 34) dꝓαοmντ τ νααενμνέ α. Quod placitum: xννν ꝙ½σνασν§ρꝓρν, quae vocatur, probandam esse, praecipue quum omnibus vitis vacet, quae cum ira insipientium cohaerere consueverint, columnis sequentibus porro tractatur.

Quantopere autem Senecae a Philodemea hac in re sententia diversa sit; luculentissime ex I. 12. evadere mihi videtur, quum inter quaestiones de ira probanda propositas gra- vissimum illud afferat, quid faciendum sit, si parentes vel cognatione affinitateque conjunctissimi ab inimico injuriis afficiantur. Ne tum quidem iram excusationem habere. Cf.§. 2:Quid ergo? inquit, vir bonus non irascitur, si caedi patrem suum viderit, si rapi matrem? Non irascetur, sed vindicabit, sed tuebitur.§. 3: Officia sua vir bonus exsequitur inconfusus, intrepidus et sic bono viro digna faciet, ut nihil faciat viro in- dignum. Pater caedetur? defendam. Caesus est? exsequar, quia oportet, non quia dolet.§. 4: Irasci pro suis non est pii animi sed infirmi. IIlud pulchrum dignumque parentibus, liberis, civibus prodire defensorem ipso officio ducente volentem, judicantem, providentem, non impulsum et rabidum.§. 5: Itaque nec in pace nec in bello unquam bono fuit(irasci). Cf. II. 14.§. 1. Omnia quae debet sapiens sine ullius malae rei ministerio efficiet nihilque admiscebit cujus modum sollicitius observet. Nunquam itaque (racundia admittenda est. Cf. II. 17.§. 2: Temperatus sit sapiens et ad res fortius agendas non iram, sed vim adlhibeat.

Seneca igitur ne modicam quidem iracundiam approbat, quam Philodemus apud sapientem non solum ferri posse contendit, sed etiam nonnunquam necessariam flagitat. Neque vero pro sua cuique injuria sapienti iram ineundam esse hic vult, sed ut ex col. XXXXI.(17 20) liquet adrν ls zodς ovs dρmν τ. Ne in hac quidem parte Senecam a Philodemo stare ostendisse mihi vidcor. Neque vero omittit ille causam addere, cur ira tollenda sit(cf. II. 10.§. 1.)propter turbam peccantium.Intelligat(sapiens) quam et iniquum sit et periculosum irasci publico vitio.

Quum quae Philodemus subtilioribus quaestionibus inde a col. XLIV usque ad exitum operis, quantum ex papyro lacerata elici potest, de irae natura disputat, analogia apud Senecam careaut, praecipue quod de differentia notionis οꝙ vet νας(cui major vis tribuitur) dicta cum iis, quae Seneca de irae notione exposuit comparanda nil ansae praebent, postremo operae pretium erit adjicere, quae Lactant. de ira Dei XVII. 13. habeat:Nescisse autem philosophos, quae ratio esset irae, adparet ex definitionibus eorum, quas Seneca enumeravit in libris, quos de ira composuit. Ira est, inquit, cupiditas ulciscendae injuriae. Aut, ut ait Posidonius, cupiditas puniendi ejus, a quo te inique putes laesum. Quidam ita definierunt: Ira est incitatio animi ad nocendum ei, qui aut

2