Aufsatz 
Observationum De Philodemi "ΠΕΡΙ ΟΡΓΗΣ" libro specimen
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

oportet impetus, sed temperatos et obedientes. Paulo post pergit:Gladiatores quoque ars tuetur, ira denudat. Deinde quid opus est ira, quum idem proficiat ratio? Quibus qictis non desunt exempla ex historia Romana petita. Quantopere autem Seneca veram esse hanc sententiam sibi persuadeat, inde apparet, quod I. 12.§. 1. denuo supra dicta comprehendit:Non est itaque utilis ne in proeliis quidem aut bellis ira. In temeritatem enim prona est et pericula dum inferre vult, non cavet. IIla certissima est virtus, quae se diu multumque circumspexit et rexit et ex lento et destinato provexit. Hac de re Senecam multo copiosius disputasse, quam Philodemum, nisi forte inter lacunarum spatium multa latere cogitandum erit, inde colligi potest, quod etiam tertio loco I. 13.§. 3. ad altercationem illam redit, utilem esse iram, quia pugnaciorem faciat; idem facere, Seneca respondet, et ebrietatem et phrenesin et insaniam et metum et mortis timorem. §. 4.Nemo irascendo fit fortior, nisi qui fortis sine ira non fuisset.(f. I. 16.§. 22. Ne illud quidem judicandum est, aliquid iram ad magnitudinem animi conferres.

Nondum acquiescens in argumentatione illa denuo premit II. 11 15. nullo modo iram probabilem esse; cap. 11: ne ea de causa quidem quod metum moveat. Peri- culosius esse timeri quam despici. Non potiora esse quae terribiliora sint.§. 4. laudatur illud Laberi:Necesse est multos timeat, quem multi timent. Quod demonstratur ex bestiarum natura(§. 5; cap. 12.§. 1 2). Rejiciendum esse iram ideo duoque quod nisi quis illa careat animi tranquillitatem habere non possit. Cf. II. 14.§. 4:Quid est animi quiete otiosius? Quid ira laboriosius? 14.§. 2:Nunquam itaque iracundia admittenda est. Quod Seneca II. 15. contendit: ne generosi quidem quidquam habere in se iram, demonstrat exemplis, quum Germanos et Scythas afferat. III. 3.§. 2 3:Atqui, ut in libris prioribus dixi, stat Aristoteles defensor irae(cf. col. XXXI. 1721) et vetat illam nobis exsecrari. Calcar, ait, esse virtutis: hac erepta inermem animum et ad conatus magnos pigrum inertemque fieri. Necessarium est itaque foeditatem ejus ac feritatem coarguere et ante oculos ponere, quantum monstri sit homo in hominem furens quantoque impetu ruat non sine pernicie sua perniciosus et ea deprimens, quae mergi nisi cum mergente non possunt(cf. col. XXXXIV. 31 32, quod Buechelerus ostendit).

Graviora evadere ex iis, quae inde a col. XXXVII-XXXXVIII. disputaverit, ratus, quum ibi placitum cardinale ad sapientis Epicurei conditionem pertinens tractetur, quantum cum Senecae doctrina cohaereant nec ne jam inquiram.

Philodemus, quum ceteros philosophos de irae natura ita disputare dicat, ut pars bonum esse, pars malum velit atque ipse, ut ex antecedentibus elucet, illam in universum condemnaverit, inde a col. XXXVII. majore cum subtilitate iram definiendam aggressus differentiam inter sapientis et insipientis iracundiam statuit. Itaque iram per se et propter se ut malum rejicit, attamen viro sapienti ut rem nonnunquam maxime necessariam vindicat. Quin etiam eum sapientem, qui ira plane careat, ne laudandum quidem esse contendit.