Aufsatz 
Qua historiae fide Lactantius usus sit in libro de mortibus persecutorum, disputatur / ... des früheren Gymnasial-Practicanten Rothfuchs
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

etiam horribili ignominia eum affectum esse, cujus cutes infecta rubro colore in templo suspensa legatis Romanorum, qut id intrarent, ezemplo esset formidoloso.

Sunt inter veteres scriptores, qui uno tantum verbo Valerianum captum et in captivitate ignobili consenuisse dicant ¹). Alii vero narratiunculam eandem, quam Lactantius, afferunt ²), nonnulli denique etiam crudelius contra Valerianum a Persarum rege actum eique, cum jam vivus esset, cutem detractam esse falsa illius testimonii interpretatione decepti, ut videtur, memoriae produnt ³). Itaque et hanc postremam narratiunculam ex illa, quam auctor nostri libelli affert, ortam esse putamus ideoque ut ficticiam refutamus, et illam, cujus testes sunt praeter Lactantium Aurelius Victor, Petrus Patricius, Acta Pontii et Eusebius, si quidem recte hunc interpretamur, non spernendam esse atque propter rei ipsius verisimilitudinem atque propter testium auctoritatem duximus. Nam quod viri doctissimi et sagacissimi Gibbon et Schlosser 4) de rei veritate desperaverunt, ad rejicienda illa testi- monia nihil contulisse mihi videntur, quoniam non infractis scriptorum testimoniis aut aliis contra ea allatis aut denique argumento quodam, ex quo rem falsam esse eluceret, addito, sed ad solam fere libidinem non verisimilem esse hujusmodi narrationem ideoque non veram arbitrati sunt. Vix enim quod pars auctorum rem non narravit, idcirco fide omni dixeris eam carere.

Post Valerianum porro legimus cap. 6. Aurelianum, qui esset natura vesanus et praeceps, quamvwis Valeriani meminisset, iram Dei crudelibus factis lacessivisse et protinus inter initia sui furoris esse exstinctum. Nondum enim ad provincias ulteriores cruenta ejus scripta pervenisse et Jam ab amicis eum interemtum esse.

In Aureliano imperatore manifestum exhibuit Lactantius exemplum, quam solo ex persecutionis eventu mores cujusvis imperatoris aestimaret. Praeter Neronem et Domitianum eorum principum, qui Christianos persequi decreverunt, nullum crimine crudelitatis arguendi majorem opportunitatem habuit, quam Aurelianum. Is enim etsi imperator fortissimus restitutorque orbis Romani fuit, tamen ab omnibus omnium partium auctoribus propensissimus ad saevitiam describiturs). Quamquam eum praecipitem quidem et vesanum

1) Eutrop. IX, 7; Zosim. 1, 36: u⁴⁴ανμ⁴dᷣeνεκ τανοα τν π̈οᷣsεᷣοαννꝙ⁵τ υαα ννν αἀν᷑μαοντdeε ανdᷣd .αο Tæσας τυν drενμσε, uεᷣytor⸗ ονννντνν rοł⁷ μ ̈zτς᷑ τ¶ ιμαανωυν duτ ‿αεdοmQ‿s.

2) Euseb. Constant. orat. c. 24; Petrus Patricius in excerptis de legationibus; Acta sancti Pontii martyris c. 24; Aurel. Vict. epit. c. 32; Oros. adv. pagan. 7, 22.

3) Cedrenus:ε Nuααιοσν ευανι⁴ςαeleo éreleuτmοενε‿(pro rε³ενντνωωσ εεμςρσ)- Idem significare videtur Aurel. Vict. de Caes. c. 32:Valerianus Persarum regis, cui nomen Sapor erat, dolo circumventus foede laniatus interiit.

4) Universalhistorische Uebersicht der Geschichte der alten Welt und ihrer Cultur.

5) Hac in re et pagant et Christiani scriptores consentiunt. Ipse laudator imperatoris Vopiscus eum nominatnatura ferocem, plenum irarum, severum, trunculentum, sanguinarium; Eutrop. 9, 13:vir in