—ÿ—ÿ—ÿ—ꝛ—x— 7
maximum Christianae disciplinae odium venirent et optimus fere quisque imperator simul acerrimus ecclesiae hostis appareret. Quae porro de Decio narrantur, ea non omni ex parte ad veritatem tradita esse apparet. Quod enim narrat Lactantius statim Decium a barbaris circumventum interiisse, simulatque contra barbaros profectus esset, ex aliis id testimoniis refutare possumus. Omnes enim ceteri auctores tam celere ejus exitium fuisse aut non prodiderunt aut Decium initio rem prospere gessisse affirmaverunt 1). Misere quidem perüsse Decium in palude cum exercitu etiam alii scriptores memoriae prodiderunt, sed statim hoc factum esse supra veritatem auctum videtur. Ceteroquin apud nullum auctorem in pugna contra Carpos cecidisse Decium legimus, verum contra Gothos, qui Danuvium transgressi provincias imperii Romani tunc invasissent. Nihilo minus sub idem tempus in eodem bello Decium imperatorem etiam cum Carpis manum conseruisse ex nummis adhuc servatis potest probari. Quod' vero in proelio contra Gothos commisso ac non contra Carpos dimicans Decius occisus est, ea de re propter nummorum testimonium et ob fluctuantes veterum Romanorum de barbaris gentibus notiones non est, cur Lactantium in causam vocemus. Quin adeo scriptores melioris notae in nominibus barbarorum non raro errabant, sive non satis ca comperta habentes ²) sive co frustrati, quod multae gentes cum aliis commixtae in bellum proficisci solebant.
Qui ab aliis scriptoribus s) proximus post Decium contra Christianos animadvertisse dicitur Gallus imperator, eum in libro de mortibus persecutorum deesse non propter parvam et brevem ejus persecutionem credimus, sed quod ille non in iis numerari poterat. qui funesto vitae exitu poenam criminum dedissent. Non vero acrem fuisse hanc per- secutionem ex multorum auctorum testimonio facile cognosci potest, qui non uti Lactantius nos tantum imperatores recensere constituerant, qui propter miseram mortem memorabiles fuissent. Valerium vero imperatorem eo minus praeterire poterat libelli nostri auctor. quod singulari quadam sorte in extrema vita secundum omnes fere scriptores, qui hujus principis mentionem fecerunt, utebatur.
Hune Lactantius cap. 5. in captivitatem a Sapore Persarum rege ductum et tam foede ab eo kractatum esse memorat, at stapiae xel scalae instar regi inserbire cogerétur, qui super dorsum ejus incurvatum ascendere eguum aut currum soleret. Atgue mortuum
1) Zosim. I, 23:„erreεε˙¶esα τ ⁵ν πις 1Oαηάνσαο m dπol teεν αmτοσ⁹οlGeοετο ν 0TMlςᷣ ⁴ναναρνσυνν, dεαmςσισερενα mTA.e☛εεέν σ⁴‿ς dοαανοινεμννο σ'E' εmꝛw aανσυ μιντονε OνυαάꝙQρα νσοσ εέmσιιςννιμοιεκν XOνυνμωωQ 10 rO.«p udτο Gτ 2aArd„O v 2r. Syncell.: Aéulog d ει⁴‿ει ατον(z T6 τιοσ), AeE‿σααο 70ro9ε&ε, 2ll ϑοσ vOloNS TSlLvG&ανντοντάσαι 2αμασ w*ν ανν νππαε.; cf. Jornandes de rebus geticis p. 608; Aurel. Vict. de Caes. c. 39; epit. ibidem; Gibbon the history of the decline and fall of the Roman empire 1, 10; Tillemont histbire des empereurs III, p. 279 sq.
2) In chronic. Paschal.:„zᷣed Dodpeue legitur. Zosimus J. l. verius.Xraee nominat, id quod explicatur ex Syncello:„2ruα od I*εꝓνιμν νν σσ.
3) Dionysius Alex. ap. Euseb. hist. eccl. 7, 1; Cypriani epist. 57. 58.


