esse scriberet. Ad tantam falsae opinionis perversitatem inducere potuit scriptorem furor contra imperatores religionem Christianam persecutos, ut infestissimo cuique Christiani nominis adversario etiam miserrima morte pereundum esse ratus, qui talis vitae exitus expertes fuissent, eos nihil contra ecclesiam commisisse vel fingeret vel perperam arbitra- retur. Haec res satis rationem explicat inconsideratam, qua Lactantius in scribendo utebatur.
Aliam loquendi negligentiam scriptori propriam minori multo crimini ei vertere velim. Nullum enim angulum fuisse terrarum nullamque nationem, ubi non cultus Dei veri floreret, tum exstitisse, viri docti haud injuria dubitaverunt, quamquam alii quoque scriptores ¹) similiter loquuntur. Facilius autem propter depingendi studium, quo ibi abripitur, ad exaggerationem excedens Lactantio hac in re indulgeam, quamquam eam historiarum scriptori laudi non habeo.
Cap. 4: Ad alios deinceps imperatores, qui ecclesiam persécuti sunt, progreditur Lactantius primumgue post Domitianum Decium ersecrabile, ut ait, animal prodlucit. Quem enim, pergit, Justitiam nisi malum persequi? Poenam vero eum aecepisse non karde venientem. Profectum enim adversum Carpos, qui tum Daciam Moesiamgue occepavissent, statimgque circumbentum eum a barbaris et eum magna exzercitus parte deletum ne sepultura quidem potuisse honorari, sed pabulum feris ac volucribus Jacuisse.
Decium imperatorem odiosissimo cognomine omnium praeditum esse ex ea re facile explicatur, quod Decii persecutio fere cruentissima fuit omnium. Scriptor enim noster talis fuit, ut severissimum quemque Christianorum persecutorem haberet ac nominaret etiam hominem nequissimum. Quippe neminem nisi malum ecclesiam persequi ipse fatetur. Optimos vero Romanorum principes hostes Christianae disciplinae fuisse, qui quanto diligentius imperium Romanum tueri sibi proposuissent, tanto acrius antiqua sacra ser- vanda esse putarent, Lactantius ita ignorasse videtur, ut horum principum consilia contra ecclesiam nunquam ex ratione sentiendi de republica in sacris antiquitus traditis posita sed semper ex insita quadam abjectaque malitia deduceret. Verum enim vero plerumque imperatores Romani optime saluti communi prospicere sibi videbantur, si veterem cultum retinendum ac nova sacra fugienda delendaque curarent. Nimirum errore obstricti erant gravissimo. Namque qui Christianae religioni vere addictus i. e. spiritus sancti testimonio edoctus esset, is neque nescire neque dubitare poterat, omnia regna ut occumberent fore religioni divinae. Erat vero omnibus temporibus morum Romanorum, cum pertinacia firmiter ad sacra patria se applicare, quae gravitatem majestatemque continerent cum natura Romanorum quidem congruam sed divinae disciplinae oppositam. Ita fiebat, ut qui maxime ad mores institutaque majorum tunc adhaerescerent inter Romanos, üdem in
1) Cf. Justin. dial. c. Tryph. c. 117.


