Aufsatz 
Qua historiae fide Lactantius usus sit in libro de mortibus persecutorum, disputatur / ... des früheren Gymnasial-Practicanten Rothfuchs
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

auctor nominavit tamen alias sibi obvia cognomentaanimal velbestiam ei remisit. nulla alia ut videtur ductus causa, quam quod inter Aureliani brevissimam persecutionem rari tantum martyres fuerunt. Aurelianum autem surrexisse contra Deum, quambis Valeriani jam meminisset, rhetorico modo fucatum esse vix dubium est, quum Aurelianus etiamsi memor fuisset sortis Valeriani, eam persecutionis poenam esse ut paganus agnoscere plane non posset. Unde vero Lactantius hausit, recordatum esse Aurelianum illius imperatoris? Nullo ex fonte, nisi ex suo ipsius animo et studio ad vividam et quasi rhetoricam orationem proclivi, quod secundum invidiam contra omnes Christianorum per- secutores maxime effecit, ut ille res aut detorquere aut exaggerare aut fingere sibi permitteret. Sed haec hactenus.

Verissime contra Lactantius finem persecutionis morte imperatoris factum esse scripsit dignioraque fide quam Eusebius prodidit. IS enim in historia ecclesiastica!) obscuritatem orationis, ut assolet, affectans, quominus persequendi consilium perficeret, Dei justitia impeditum esse Aurelianum narrat, quod in chronico Hieronymiano ²) ita explicuit, ut fulminis ictu eum prohibitum esse fabularetur. Non gravis sane est discrepantia, quod Eusebius persecutionem in initio oppressam esse, Lactantius copiam ejus exsequendae imperatori defuisse testatur. Sed hic Lactantium sequi malim ³), utpote qui minus ad miraculum rem revocaverit. Causa vero, ob quam Fusebio persecutio ne mota quidem videri potuerit, facile eo explicari potest, quod nondum ad remotiores provincias, ut ipse auctor libelli nostri fatetur, edicta Caesaris perlata erant, quum imperator mortem obiit.

bello potens, animi tamen immodici et ad crudelitatem propensioris; Aurel. Vict. epit. 35:Fuit saevus het sanguinarius et trux omni tempore, etiam filii sororis interfector.

1) 7, 30:A2ντα d dn rede erern o?gH uμαꝙ σdᷣοναοσν εευμιυοuνεοαμέεν εα Aε‿αμαοιν, uoνονet eE dA½νμνν ve ep ειονοωεοα mἀχννονmOeμι³εααμοανοα

2)Aurelianus quum adversum nos persecutionem movisset, fulmen juxta eum comitesque ejus ruit. Cf. Syncell.:To α τ Auonlievroe aerdor dυyvubs uvere zurd XOlοταρν ειν ²ᷣινρroõÜGckwaνεrx. Versio chronici Eusebiani miraculum omisit:Aurelianus quum adversus nostrates persecutionem movendam excogitasset, divina iracundia ejusdem strategema impeditum fuit et ipse in Novo Carcere dolo occisus estu.

3) Eusebii testimonium praeferendum censuit Neander, allgemeine Geschichte der christlichen Religion und Kirche I, 1. p. 145, cui scriptor minorem persecutionem tradens fidem majorem mereri est visus. Mihi quidem is majoris auctoritatis esse videtur, qui magis miraculis abstinens faciliora creditu narraverit.