8
dubia ostendunt, anno demum sexagesimo tertio Petrum Romam accessisse et in persecutione Neroniana ibi occisum esse. Non igitur est excusandum, si recentiores, quod prisci scriptores errore peccaverunt, prava voluntate in eo usque praevaricantur. Quod vero Lactantius non cum turba indocta hac in re fecit, conspicuum eruditionis exemplum praebuit..
KAliud ingenii Lactantii testimonium idque non parvum exstat, quod fabulam, quae tunc inter Christianos et Paganos grassaretur de Nerone redituro et antichristum praeces- suro respuit. Et quo pauciores ejus temporis viri hanc famam credere dedignabantur, eo majori Lactantio honori ducendum est, quod sana mente spem Christianae religionis ab anxia hominum superstitione distinxit.
Cap. 3: Aliguot post Neronem annis alium tyrannum non minorem illo exstitisse pergit Lactantius et diutissime tutum regnavisse, donee Christianos persequi coepisset. Simulat- gue ad hanc nefariam rem delatus esset, morte turpissima eum Periisse. Post hunc laetissimam conditionem ecclesiae temporague secuta esse, quibus multi ac boni Principes imperii clavwum regimengue tenuissent et nullum ecclesia impetum passa esset. Sic per auniversum orbem religionem peragrasse, at nullus angulus terrae esset, ubi non Deus verus coleretur. Sed postea longam pacem ruptam esse.
Non sibi proposuisse Lactantium diligenter tempora designare, quibus singulae res factae essent, ex parum definito dicendi modo et hoc capite animadvertere possumus et alibi observabimus. Itaque„aliquot annis“ post Neronem Domitianum fuisse eumque„diu- tissime“ imperasse et„post annos plurimos“ Decium exstitisse infra Jegimus. Quae quidem dicendi ratio abud Lactantium conformata videtur secundum totum ejus in scribendo consilium, quod magis ad movendum quam ad narrandum inclinabat. Qua re non ad controversiam, quo anno Domitiani persecutio coepta sit, dirimendam auctor noster valere potest, quum latius pateant ejus verba, quam ut ad annum constituendum quidquam inde efficiatur. Quum vero anno 95 Domitianum, persequendi initium fecisse ex Eusebii ¹) et Hieronymi ²) libris verisimillimum sit, Lactantii cum eis testimonium optime congruit, quo quidem tutum regnavisse Domitianum affirmatur,„donec impias manus adversus Dominum tenderet“. Post Neronis et Domitiani mortes enarratas exspectandum esset, Lactantium ad eorum obitus tradendos perrexisse, qui post illos adversarii et persecutores sanctae religionis fuissent. Erant enim post Domitianum imperatores, qui Christianos vexarent et
Igitur primus episcopus erat Linus, alter Anacletus; tertius Clemens, Petrus nullus;— Origen. ap. Euseb. hist. eccl. 3, 1:„ITærooς εν IIovr α Lalurte au Beoιter Kanncdonte s adue dol aeusνυνκέννα os 8ν 1οπιοσπ mτ⁸αάοςσ oιυεs g nal e! TAIe evr Pdurn Yev⁶αμε νυ νεοεοννππ⁴ενρσρνmOʳœQM⅜W⸗x˖ e.
1) In Chronico et hist. eccl. 3, 18; cf. Tillemont memoires pour servir à Phistoire eccl. II. p. 244; Gisb. Cuperi epistula ad Paulum Voet van Winssen.
2) De vir. illustr. c. 9.


