. 7
aetatis illius scriptores illum diem dicebant, sed mysticis quibusdam causis ¹) permoti. quum in illum diem aequinoctium caderet. At certe magno crimini haec res Lactantio non vertenda erit, quippe qui errore totius saeculi obstrictus fuerit. Neque hujus loci est scrutari, quo vere die ²) Christus cruci affixus sit, quum nostrum esse tantum putaverimus ostendere, utrum fide in hac re scriptor dignus sit necne.
Hisce disputatis paullisper nobis digredi liceat, ut videamus, quid secuturum sit, si auctorem hujus libelli ante d. X. Cal April. scripsisse statuerimus. Ex mea quidem testi- moniorum notitia nemo quisquam eundem diem prodidit praeter Lactantium inst. div. IV 10. Quantum inde verisimilitudinis sequitur, eundem, a quo ille locus profectus sit, etiam nostrum libellum confecisse?
Quemadmodum Lactantius in illis rebus non incorruptam quidem veritatem assecutus est, sed tamen sine crimine aut perfidiae aut negligentiae erravit, sic magno honori ei ducendum est, quod de Petri Romam adventu vera contra plurimos saeculi sui auctores retinuit. Nerone enim imperante Petrum Romam profectum esse apud Lactantium legimus, quum auctores multi non contemnendi ut Eusebius ³), Hieronymus ¹), Augustinus ⁵), Optatus Milevetanus 6) jam Claudio imperatore Petrum Romam venisse ibique per viginti quinque annos ecclesiae episcopum fuisse asseverent. Ex falsa interpretatione verborum graecorum 510νοππο, 1:Oxonε, et certis aliis de causis, quas Wieseler explicavit, error ille ortus videtur et a Clementinis recognitionibus, ubi primum emersit, ad omnia illius temporis obera permanasse. Quantumvis autem nunc quoque nonnulli inter catholicos hanc sententiam defendere studeant, tamen cum librorum sacrorum auctoritas*), tum alia testimonia s) haud
1) Vid. Wieseler, chronol. Synopse. p. 134; 389.
2) Quantopere recentiores dissentiant, videri licet ap. Wieseler p. 485, qui tam copiose de hac quaestione egit, ut justo audacius habeamus contra eum disputare.
3) Secundum versionem armeniacam ab Auchero editam ad annum tertium Caji imperatoris:“„Petrus apostolus cum primum Antiochenam ecclesiam ſundasset, Romanorum urbem proficiscitur ibique evangelium praedicat et commoratur illic antistes ecclesiae annis, viginti“. Ex Hieronymiana recensione haec res ad secundum annum Claudii refertur et Petrus viginti quinque annos Romae commoratus esse dicitur, id quod propius ad veram Eusebii sententiam accedere videtur. Cf. Wieseler, Chronologie des apostolischen Zeit- alters p. 571..
4) Catal. c. 1; Script. eccles. sub Petro:„Petrus secundo Claudii anno ad expugnandum Simonem
magum Romam pergit ibique viginti quinque annis cathedram sacerdotalem tenuit usque ad ultimum annum Neronis“.—
5) Epist. ad Generosum 53. 6) De schismate Donatistarum II, 2.
7) Neque epistulae Pauli Roma missae neque literae ejusdem ad Romanos datae Petrum Romae esse uno verbo produnt.
8) Euseb. hist. eccles. 3, 2: AO0OTl.ε ετν Sανπμιν8—ðh lv⁹˙ν*. praefat. in recogn. Clementis:„ superstite Petro,
„„T'je dν ομιο essdotams aεrd nfr Tar‿οόιχ⁶ Heér9ou uαετνινυ⁵αν πτνσέόιανοσ 4:„O Kljune wie Pon‿te sarleotœ TOετοο επςνπ˙ uταοταςεε; Rufini Linus et Cletus fuerunt quidem ante Clementem episcopi in urbe Roma, sed vidlelicet ut illi episcopatus curam gererent, ipse vero apostolatus impleret officias.


