6
* hoc loco a Lactantio intelligi poterat, quum nimium haec lectio a testimoniis ceterorum auctorum recedat. Sine dubio etiam apud alium scriptorem hoc testimonium exstaret, prae- sertim quum Lactantius se ita scriptum legisse declaret, si vere decimum diem mensis Aprilis dicere voluisset. Aliud vero accedit argumentum, ex quo auctorem non illum diem significare voluisse eluceat. Nunquam usu Romanorum venisse constat, ut post Calendas vel Nonas vel Idus numerando dies significarent. In universum quidem aliquod tempus ante Calendas vel post Calendas esse dici poterat ¹), verum in constituendo quodam die nunquam Romani dies post Calendas numerabant. Ecquid Lactantius orationis elegantis artifex ab usu tam diligenter a Romanis observato recedere poterat? Minime, nisi forte omnino negligenter et oscitanter eum scripsisse dicis. Praeterea Lactantius ipse inst. 4, 10: „Tiberii Caesaris“ inquit„anno quinto decimo, id est duobus Geminis consulibus, ante diem decimum Calendarum Aprilium Judaci Christum cruci affixerunt“. Qui locus ceteris etiam omnibus viris Lactantium in libro de mortibus persecutorum idem narrasse probaret, si illi pariter atque ego ex multis argumentis pro certo haberent, librum nostrum et insti- tutiones divinas ejusdem esse auctoris. Sed multum absit, ut argumento certare coner, quod ab adversariis non agnoscatur. Redeamus igitur ad ordinem disputationis. Ex duobus illis argumentis vidimus, nullo modo diem decimum mensis Aprilis intelligi potuisse. Num vero scriptor eadem, quam in libris manuscriptis invenimus, lectione diem decimum ante Calendas Apriles i. e. vicesimum tertium mensis Martü dicere poterat? Baluzius quidem epistula ad Henricum de Noris magis argutiis quam argumentis probare tentavit, lectione tradita diem vigesimum tertium mensis Martii denotatum esse, dicens verbis„ante diem decimum Cal. April.“ diem designari, quum lux etiamtum esset, verbis autem„post diem decimum Cal.“, quum sol jam occidisset. Utroque autem sermone eundem diem intelligendum esse. Quod mihi quidem prorsus meptum videtur. Sed ut sermone vulgari dici soleret, minime certe haec locutio in doctam orationem irrepsit, ut quis„Post diem decimum Cal. April.“ diceret, si finem diei vigesimi tertii mensis Martii exprimere vellet. Utcunque vero Baluzii explicatio se habet, num Lactantius post diem jam prae- teritum vel die extremo Christum obiisse poterat narrare, quin contra sacros libros et pervulgatam illius temporis sententiam pugnaret? Quae omnia si consideraverimus, non ambigemus, quin scripturam„ost diem decimum Cal. April.“ pro naevo habeamus atque in germanam et veram lectionem„ante diem decimum Cal. April.“ mutandam esse ducamus.— Jam vero si ante d. X. Cal. April. Christum mortuum dici putamus, quid porro de hujus testimonii veritate erit judicandum? Facile apparebit, etiam de hac re non majorem fidem tribui posse Lactantio, quam quae de anni indicio, quo Christus decessit, ei debebatur. Non enim ex considerata ratione aut idoneos testes secuti Lactantius aliique
1) Cf. Cic. ad famil. 8, 8:„se ante Calendas Martias non posse sine injuria de provinciis Caesaris statuere, post Calendas Martias se non dubitaturum““..


