Aufsatz 
Qua historiae fide Lactantius usus sit in libro de mortibus persecutorum, disputatur / ... des früheren Gymnasial-Practicanten Rothfuchs
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

quam enim Johannes apostolus in evangelio Christum tres ad minimum annos docuisse luculenter demonstravit, tamen plurimi illius aetatis viri ¹) tantum unum annum eum in terra post sanctam lavationem moratum esse putabant Jesajae²) verbis et Lucae ³) ut videtur ad hunc errorem inducti. Itaque Christum triginta 4) annos natum mortem obiisse censebant et quum apud Lucam) legere sibi viderentur, quo anno Christus praedicare evangelium incepisset, mortem redemptoris in eodem Tiberii anno exeunte ponebant, qui erat coss. Rubellio Gemino èt Fufio Gemino. Quae si ita sunt, non in dubitationem vocari debet, cuinam sententiae Lactantius de hac re addictus fuerit, imo nihil verisimilius est, quam eadem de anno, quo Christus mortem passus esset, etiam eum sensisse. Quare si quaerimus, quid auctor ipse intelligi velit, si scriptum hoc se legisse affirmat, non alio ex fonte hausisse videtur, quam ex Lucae*) evangelio. Quem secutus Lactantius jam eôdem anno Christum, quo sancto baptismate tinctus esset, morte affectum esse credebat, siquidem tantum unum annum cum apostolis eum versatum esse etiam hic scriptor ut ceteri arbitrabatur. Quodsi de fide ejus in hac re nostrum est judicium ferre, eodem errore videtur ille implicitus fuisse, quo omnes fere saeculi illius et quidem gravissimi scriptores. Quo autem anno Christum interfectum esse et quo anno, id quod arctissime cum hac quaestione cohaeret, natum esse statuendum sit, neque satis exploratum est et alienum videtur ab nostro proposito. Nobis enim satis est scire, quam parum comprobari sententiae possint, quas Lactantius habuerit, et quibus causis ad eas adquctus sit).

Similiter de Lactantii fide judicandum erit, si de die, quo Christum mortuum esse putavit, scriptoris testimonium accuratius examinaverimus. Priusquam vero hanc rem aggrediamur, investigandum antea est, utrum scriptoris sit lectio, quae libris omnibus exhibeatur:Post diem decimum Kalendarum Aprilium, an aliam circumspicere nos oporteat, quae veram scriptoris sententiam exprimere possit. Tametsi scriptores illius temporis ita digrediuntur, ut plurimi octavum s), alius*) decimum, alius ¹⁰) septimum diem ante Cal. pril. eligat, quo Christum mortuum esse putet, tamen vix decimus dies mensis Aprilis

1) Clemens Alex, strom. 1, 340; Origenes hom. 32 in Lucam(aliter in comment. in evang. Matth. 24, 15); Julius Africanus ap. Hieronym. in Dan. 9; Cyrill. Alex. in Esaiam c. 32; Idem apud multos alios legitur.

2) 61, 2: NO.

3) 4, 19:οᷣνεμᷣασ 2vεοαννννον avolov Oeuτd.

4) Hieronym. epist. ad Eustochium 22; Augustin epist. 80 et 99.

5) 3, 1.

6) I. 1.

7) Accuratiora de illa quidem re audiendi cupidum ablegare velim ad Wieseleri doctum librum de evangeliorum synopsi chronologica.

8) Tertull. adv. Jud. 8; Augustin de civit. Dei 18, 54; de trinit. 4, 5; Acta Pilati ap. Epiph. haer. 50, 1.

9) Lactant. inst. div. IV, 10.

10) Victor Aquitan. edit. Antverp. p. 15, 207 seq.