Aufsatz 
Qua historiae fide Lactantius usus sit in libro de mortibus persecutorum, disputatur / ... des früheren Gymnasial-Practicanten Rothfuchs
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

potest, quo Constantinus regni gubernator exstitisset et sacris Christianis laetissimam con- ditionem concessisset. Sed non eo demum tempore, postquam Constantinus totius orbis regnum adeptus esset, confectum esse hunc libellum sed paulo ante bellum inter Constan- tinum et Licinium ortum, verisimile est ex ultima libri parte, ubi nihil de discidio duorum imperatorum narratur. Quod quidem si jam tum evenisset, Lactantius ut erat contra omnes religionis Christianae persecutores severe invehendi cupidus, vix silentio praeteriisset.

A. Cap. 27. Persecutores ante Diocletianum.

Cap. 2:Eutremis temporibus Tiberii Caesaris, inquit LactantiusGominus noster Jesus Christus, ut scriptum legimus, a Judaeis eruciatus est Post diem decimunm Kalendarum Aprilium duobus Geminis consulibaus. Post resurrectionem Domindi postoli per kotum orbem ebangelium praedicaverunt. Cumgque jam Nero imperaret, Petrus Romam advenit ibique cum Paulo, qui Romae et ipse commorabatur, interfectus est. Sic primus Nero ecclesiae detestabilis persecator fuit kantamgque malitiae suae poenam accepit, ut ab imperii fastigio dejectus ne sepulturae quidem er suerstitiosorum hominum opinione particeps fieret, sed vibus réeserbzaretur, ut qui primus sanctos insidiis veravisset novissimus eos persequeretur et antichristum Prueiret. Ouod Quidem nefas est al delirorum hominum eredere.

Tres potissimum quaestiones de hoc capite oriuntur, prima num vera sint, quae Lactantius de tempore mortis Christi retulerit, altera quid de Petri Romam itinere Nerone imperante facto sit putandum, tertia quanti Lactantii sententia de Nerone redituro facienda sit. . Ut ordine has res persequamur, de tempore mortis Christi discernendum est, quo anno et quo die salvator ex auctoris nostri sententia mortuus sit.

Annum fuisse undetricesimum aerae Dionysianae ex consulatu duorum Geminorum facile est concludendum eundemque Tiberii imperatoris fuisse quintum decimum non solum historiae ratio docet sed etiam Lactantius ¹) verbis expressis tradidit. Neque enim hac in re auctor a testimonio gravissimi cujusque scriptoris differt, quum fere omnium ²) auctorum per quatuor prima saecula fuͤerit sententia, illo anno Christum mortem passum esse. Nihilo minus hanc sententiam comprobari non posse recentiorum studio exploratum habemus neque propter vetustorum scriptorum consuetudinem, qua in hac quaestione decernenda utebantur, eos in tantum errorem incidisse mirum videtur. Quam-

1) Inst. div. 4, 10. 2) Tertull. adv. Judaeos 8.(aliter vero adv. Marc. I, 15); Augustin de civit, Dei 18, 54; de trin.

4, 5; Sulpic. Sever. hist. sacr. p. 366 edit. Bat. 1647; Prosper Aquitan. in Chronic. init.; Victor Aquit. in chronic. pasch. init. Aliter Euseb. hist, eccl. 1, 10.