Prologi(c. 1) argumentum.
Postquam initio libri scriptor Donatum confessorem felicem pruedicavit, quod constantia coronam martyrum sibi vindicaverit, propter tutum tune ecclesiae statum magna lactitia ad Dei laudem effertur, qui post turbulentas ecclesiae tempestates et acerbissimos sanctorum eruciatus nominis sui hostes profligaverit. Omnes enim Christianorum persecutores jam hac in terra poenas scelerum dedisse et vita dignissimam mortem eæpertos esse. Quorum de interitus variis modis scriptori„placuit testificari, ut omnes, qui procul moti vel qut post nos faturi essent, scirent, quatenus virtutem ac majestatem suam in exstinguendis delendisque nominis sui hostibus Deus summus ostendisset“w.—
.
Quis fucrit Donatus ille, cui liber de mortibus persecutorum dedicatus est, Lactantius ipse pluribus locis*) docuit. Conjunctum eum fuisse cum scriptore amicitia familiarissima, non solum ex eo efficitur, quod Lactantius non semel eum carissimum amicum appellat, sed etiam ex libris de mortibus persecutorum et de ira Dei illi dicatis. Cum Diocletiani persecutio exoriretur, Donatus in carcerem conjectus per sex annos cruciatus et pericula mortis toleravit, donec Galerii edicto, quo paulo ante mortem hic persequendi finem fecit, vinculis est liberatus. Per hoc sexennium novies crudelissimis cruciatibus a tribus deinceps Bithyniae praefectis expositus est, quum hoc spatio ludi publici, in quibus hujusmodi spectacula congregato populo dabantur, non saepius celebrati esse videantur. Admirabili quadam constantia Donatus omnes dolores sibi illatos perferebat. Etiamsi igitur martyris coronam non deportasset, tamen, ut Lactantius dicit, ei in coelo reservabatur, et ipse dignus erat, qui vivus inter martyres numeraretur.
De tempore, quo liber de mortibus persecutorum compositus sit, vix opus est ut, copiosius disquiram. Facile quidem ex eo, quod tunc ecclesia salubri quiete perfruebatur, ut ex hujus libri capite primo cognoscimus, illud tempus esse significatum quivis opinari
1) De mortt. pers. c. 16. 35. 52. . 1*


