11
Postquam igitur praeclara illa virtus duobus exemplis illustrata est, iis opponitur velut ad terrorem hominum ingrati et insolentis amentia, Ixionis, quocum poeta aliquem comparaturus, qui ab Hieronis fide et amicitia defecerat, subito se coercet, cum odium se fugere velle dicat. Polyzeli hic cum Hierone fratre simultatem poetae ante oculos obversatam esse et odium Theronis, apud quem et poeta et Polyzelus tum gratia multum valebant, Pindarum voluisse declinare si censes, equidem non impedio, duamquam pro certo hoc affirmare nolo. Poeta igitur non modo non est rusticus, sed ne in inimicos quidem Hieronis convicia aperte conjicere vult, in quo eum multo etiam elegantiorem judicabimus, si eum non aliorum hominum et sui commodi rationem habuisse, sed propter animum suum aequum et conviciandi insuetum amplius maledicere noluisse statuamus. Secundum vulgarem interpretationem verba versus 56: 10 Tlowrεν dεᷣ σ τ rμοων σοςσν rdeν⁶ᷣεον opponuntur iis, quae de Archilocho modo dicta erant, et in versu 54 verba: sv αμ⁵ααæõ vertuntur: in paupertate. Sed praeter quam quod poeta indignum est propter paupertatis metum conviciari non velle, meo judicio verba: sue —ε εν— Tiœiusro velut in parenthesi interposita sunt, ita ut verba: τμοσι eς οο dy²ooν αdox excipiantur verbis: 10 2ονrενν ds etc., et haec sit sententia: homines vani et insolentes a diis perduntur, alii gratia deorum valent, et id quod optimum homini a deo dari potest, sapientia est divitiis sive rebus secundis adjuncta: hac tu, Hiero, frueris, te igitur canam.
Jam de altera parte erit disputandum, quam sua causa poeta adjunxisse videtur, sed ita, ut arcte cum priori cohaereat, et cujus summa ea est, ut susurronum et obtrectatorum, qui Hieronem a poeta abalienare studebant, improbitas atque imprudentia vana et ipsis noxia castigetur; ad quod, quoniam Pindarus hic de sapientia Hieronis loquitur, occasio data est maxime opportuna.
Poeta igitur sapientiae esse contendit adulationibus et delationibus non moveri, sed de se quemque et de una quaque re ipsum judicare. Talis, inquit, o Hiero, erga me sis, qualem hucusque te praebuisti, cognita tua indole et bonam naturam secutus(⁴τι oos 6Gοσν ηαχα̈νω. Calumniatoribus te et adulatoribus esse circumdatum non ignoro, sed sicut saxum in mari et tanquam alter Rhadamanthus illabefactus eorum machinationibus obstabis— certe hoc sapientiae tuae est— cum scias et eum, qui aduletur, et apud quem aduletur, nihil nisi malum ex hac fallacia capere solere. Jam Pindarus in malignum illud et pravum obtrectatorum genus invehitur et primum quidem dicit nihil eos fraudibus suis assequi, quamvis sint astuti, et perversa pugnandi ratione uti, cum vϑνυνσοο esse debeant et sicut Pindarus aperti aut amici aut inimici, quod si faciant, ubique eos usui futuros. Praeterea autem invidos illos cum diis contendere, qui sortes hominum distribuant, cum eorum potestatem non agnoscant et aequo plus appetant, quo fiat, ut ipsi sibi vulnera in pectora inftigant, cum satius sit, jugum impositum aequo animo ferre. Quod autem poeta versu 89 dicit: α ονε τνπα νον latvεs π̈μανν, primum invidos eosdem esse puto atque eos, qui obtrectant, deinde vocabulo zaꝰcaæ non eas res contineri censeo, quae invidis fortuna contigerunt, sed id quod modo dictum est, penes deos esse hominum fortunam; verbum lairet autem non habet vim delectandi, sed mitigandi, deleniendi, sanandi.
Quodsi illi imprudentes Pindarum audirent, contenti essent sorte sua, neque quae ferenda essent ferre recusarent, neque cum diis litigantes invidia ipsi carperentur. Quibus dictis poeta carmen concludit orans, ut inimicorum doli irriti fiant sibique liceat sicut antea bonorum gratia


