Aufsatz 
De Pindari carmine Olympico VI. et Pythico II. / vom Hülfslehrer Wiskemann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

De carmine Phytico II.

Ex omnibus iis Pindari carminibus, in quibus interpretandis viri docti laborant, carmen Pythicum secundum haud scio an sit difficillimum. Quam difficultatem maxime in eo positam esse arbitror, quod quomodo altera pars inde a versu 72, quae primo obtutu novum videtur carmen esse et per se absolutum, cum priori parte cohaereat, non facile perspicitur. Longum est et extra angustos hujus opusculi fines positum exponere, quid cuique virorum doctorum de hoc carmine sit visum; quare mihi ignoscas, quaeso, quod statim de ipsa re, de qua mihi disserere proposui, verba faciam, de ea sententia dico, quae totum carmen complectatur, ad quamque singulae partes, ut recte intellegantur, sint revocandae. In quo, quoniam modo dixi duas partes carminis statui posse, primum anquirendum videtur, quid sit inter eas medium interpositum, quod eas conjungat et utrique possit lucem praebere. Atque prima quidem pars maxime in IXionis fabula versatur, altera tota de calumniatoribus et obtrectatoribus invidis est atque malignis, media interposita est Hieronis laus; quae quomodo cum iis, quae antecedunt, conjuncta videatur nunc erit explicandum.

Postquam Pindarus Ixionis fabulam ad finem perduxit, dicit versibus 51 sqq. nihil esse, quod deus non possit assequi, qui et aquilam et delphinum velocitate praevertat et, superbos dejiciat, alios contra optima fortuna impertiat. Quibus verbis poeta transitum facit a fabula ad res praesentes, alioquin ineptissimus esset. Illam enim Pindarus dicit dei potestatem, quae Ixionem exquisitis suppliciis affecerit, suo quoque tempore insolentiam confringere et fore, ut etiam in iis rebus valeat, quae ad Hieronem pertineant; nam ad ipsum Pindarum illam insolentiam referendam esse non facile possum mihi persuadere. At, pergit, mihi cavendum est, ne in invidiam incidam eorum, quos me offensurum verisimile est, si de insolenti illo, qui nanc exstitit, plura dicere velim; quare hanc rem missam facio. Insolens autem ille quis est? Ne dicam Pindaro, poeta urbano, indignum esse Hieronem tali modo ab insolentia revocare, aliis compluribus rebus eo adducor, ut ea, quae de IXione dicta sunt, alio spectare contendam; nam si Pindarum illud sibi proposuisse statueremus, qua ratione laudem Hieronis, imprimis verba versus 66: Sοι⁵ ds τοπεποσρτες etc. illis tantum non conviciis convenire, et quae de beneficiis grato animo referendis in initio carminis posita sunt, quemnam ad finem illa dicta esse putaremus? Nam neque Cinyrae et virginum Zephyriarum mentionem sine certo consilio a poeta carmini innexa esse arbitror, neque nihili esse, quod Ixion hominibus ingrati animi exemplum esse tam diserte dicitur versu 21: TZEiovax œvm a‿e Soorolc Tsyst 10ν gveoEεα yæναe dαναes εαετοα̈ννα τιννκιαα⸗, et iterum versu 41: ε&ν ι α¶σνυατσοισν y uοαςα πεέν τααηιττ υααανοιν αG ςε̈εμσασσν dyyxv.