9 eoquc facto a Pindaro, qui postquam cantatus esset, tempus fuisset de Pindaro poeta judicandi num esset laudandus. Sed nimiae hoc audaciae esse cum viderem, hac mutatione abstinui et Junoni illum honorem non invidens idem alia ratione assequi sum conatus. Totum enim carmen ita est compositum, ut ipsa Agesiae et Jamidarum laus versu 81, sicut supra jam indicavi, confecta videatur. Deinde sequitur poetae cum Arcadia arcta necessitas, quae causa est, ut Doeta se placiturum esse speret, deinde Hieronis et Syracusarum et secundae chori actionis mentio, tum adjuncta est de duplici choreutarum patria indicatio, postremo Neptunus invocatur, ut prosperum reditum faciat. Quae omnia alio spectare atque ipsum epinicium, facile perspicimus. Quae cum ita sint, quid obstat, quominus hanc poetae cogitationem fuisse putemus: quod meum erat, praestiti h. e. laudem absolvi, nunc Agesiae est cum amicis majorum vestigia sequentem deos illorum more venerari, ad duod Metopa incitet, de me judicare, Hieronis memorem esse? Quidni statuamus, etiam alterius carminis a Pindaro fieri mentionem et praeter hoc epinicium hymnum, non curo quam ob rem et cujus dei in honorem, a Pindaro conscriptum choro fuisse canendum? Utroque tum carmine cantato, quoniam nulla de re justum est ante tinem judicare, Metopae erat animos audientium maxime Arcadum ita flectere et moderari, ut incorrupte et sine cupiditate animis conciperent neque laudare recusarent, siquidem a Pindaro Thebano confutata erat iniqua Boeotorum fama.
Denique quid de versibus inde a versu centesimo usdue ad versum centesimum tertium judicandum putem, paucis libet exponere. Verba haec sunt:
yædνα ς πιαοντν εν Ʒτeiεiσ Wxrd os x αμος 21τ0Qισσι ³ιν dyx νοαw. 9ες 16⁴eε̈ xενέντυέ μυνσν Foχ‿ςραeντταεειοι Gειν. Sunt qui his verbis poetam significare putent, epinicium bis cantum iri, Stymphali et Syracusis, quo etiam magis poeta possit carmini suo bonum eventum sperare, quemadmodum ea navis in tempestate sit tutior, quae duabus ancoris teneatur.
Cui explicationi id favere videtur, quod paucis versibus ante Hiero comissationem Syra- cusas proficiscentem benigne excipere jubetur, neque per se illa sententia est improbanda; sed cum ea consideramus, quae versu qui proxime antecedit de duplici Agesiae et comitum patria dicta sunt, et Pindarum proximo versu utrisque h. e. Stymphaliis et Syracusanis pro- speram fortunam optare videmus, nonne verborum ordinem turbaremus, si illam sententiam sequentes Pindarum spem suam mediam interposuisse diceremus? Quid quod poetam vitio non liberum judicaremus, quasi in indicanda spe sua fuerit nimius, quoniam versu 90 et in fine carminis: 4μό ϑ ννιιάμάι εεν ⁴τνεμςανπανς μe ⁷s satis est in illa re versatus? Quare illam de duabus ancoris imaginem non possumus non ad sortem eorum referre, qui et Stymphali et Syracusis domum et civitatem habebant.


