2
Graecorum chorus a nostra consuetudine prorsus abhorret, quem sacris temporibus fere servientem, quibus animi facilius movebantur, tali puto in Graecos fuisse vi, quemadmodum nunc quoque animus intranti templum alius fit et inter preces sacrasque cerimonias tanta religione perfunditur, ut sacerdotis verba e suo quisque animo deprompta et pro se dicta existimet. Accidit igitur, ut omnes tanquam in unam personam coalescant et sui quisque oblitus, quod in alium pertinet, in se dictum putet, sive ut vernacula lingua utar: Das Mittelbare wird unmittelbar empfunden.— Quod modo dixi verbo uε‿αμρκσ ναα adhortationem inesse, ne mireris, pauca de illo loco addenda videntur. Quamquam enim primo intutu dubitari potest, utrum poetae an chori sit Hieronis meminisse, Hartungius vero neutram harum sententiarum probans pro imperativo ei*τνν legi vult indicativum i= et vertit: ich sagte, gab den Auftrag, sich des Iiero zu erinnern scl. internuncio Aeneae; primum Hartungio non possum assentiri, cum poetam, qui modo ad praecipiendum velut ad praesentem Aeneam se vertens directa jubendi forma, imperativo dico örovroy, usus sit, paullo post cogitatione in praeteritum tempus relapsum ita de Aenea locutum esse, quasi is ab ipso remotus eo loco, quo mandata ei exigenda erant, versaretur, mihi persuadere non possim; neque si intellexeris, ad impellendos choreutas internuncium recte adhiberi, ad indicandum memorem poetae animum eo non opus fuisse, praeterea nos exspectare, quemadmodum imperativus örOννον sic ad chorum sit referendus, ut per eum aliquid fiat, etiam imperativo eisτν parem vim inesse, denique eos rectissime admoneri, ut regis memores sint, qui benigne velint ab illo excipi— haec, inquam, si deliberaveris, ad chorum 20 àε.νηαμ òα referre non jam dubitabis.
Quoniam supra exposuimus, quomodo ea, quae de Hierone dicta sunt, quamquam ad solum chorum pertineant, tamen animorum quadam imaginatione ab omnibus, qui audiebant, in se relata putemus, pari modo etiam alterum illud, cognoscere, num Boeotorum vitium in Pindarum cadat, audientium fuisse probabile est. Quo cum adjicimus choreutas fuisse nobiles amicos, aequi judicii viros, eosdem fortasse bonam partem Arcades, quibus ipsis placere poetae magnopere intererat, eo minus offensionis locus habebit. Sin autem, sicut Schmidtio visum est, chorum illum non epinicii sed hymni Aeneae esse censeas, non tam quid choreutae, quam quid ipse Aeneas judicaturus esset, Pindari interfuisse arbitror, praeterquam quod in certamine non alterutrius certantium neque choreutarum, sed aliorum judicium est.
Praeterea quamquam utriusque infinitivorum, qui a verbo örOuον pendent, eadem ratio est, tamen dubito an non ad alterum nova illius imperativi notio sit mente addenda, Cum enim ad primum infinitivum simplicem vim habeat impellendi, in altero tale quid postulo: O Metopa, favorem tuum et pietatem erga nepotem ostende, des verum judicium, fac sine ira et studio judicent, animos eorum aptos et promptos redde ad vere Judicandum, tu enim hanc animorum regendorum facultatem habes, tu justus(60⁸) es internuncius et suavitatem carmini meo addere potes(ννς νανυ⁵ο), quare me et carmen meum tibi libenter committo.
Dixerit quispiam: quid omnino prius illud imperium cum altero habet commune? ille hymnus in Junonem quid sibi vult, cum Metopa imploretur, ut animos faventes faciat? Cur Juno Parthenia potissimum cani jubeatur, ommino non apparet, ideoque de Mercurio Parthenio in ejus locum supponendo aliquamdiu cogitavi, ita ut pro- Ho scriberetur Eoudn, simulacrum ilii deo ad rivulum Partheniam in Pisacorum regione fuisse suspicatus. Id si recte fecissem, aptissimum fuisset Mercurium gentis fautorem et ipsius victoriae auctorem hymno celebrare


