implorandum esset, Pindarus, quamquam exspectamus in extremo carmine, quo'res quodammodo extraneae tractantur, eum tenui dictionis genere uti, tamen mira vi poetica elatus etiamtum evolat neque ad id solo numinis illius, Metopae, conciliandi studio adductus, sed etiam pietate commotus, ne matre Thebes, ipsius matris, indignus videatur.
Duo igitur sunt, quae Pindarum absolutis victoris et Jamidarum laudibus maxime movent, primum illa cum Arcadia in poesi aemulatio, qua affirmat linguam sibi tamquam cote stridula acui et excitari ad dulces cantus, qua imagine prorsus similiter utitur in carmine Isth. V versu 73 ad indicandum certorum hominum in iisdem studiis certamen; deinde propinquitatis, quae sibi sit cum Metopa, Arcadiae rivulo, recordatus eam sibi benevolam et carmini faventem reddere studet laudem ei non invidens. Nam quod dicit: 200½ yao dyydos dοσσς, eανεανα MOl⁵ν, YAvxds αzνο dyαꝓςνε̈νονν οω⁶ν haec omnia ad Metopam referenda videntur; quorum primum et secundum ad interpretis et internuncii munus, tertium, quod omnino inscite de homine et persona usurpatum esset, ad Arcadiam cantibus florentem pertinet et ad fontem illum aqua sua poetam inspirantem, aeque ac Pindarus Thebes aquam se bibere dicit. Verbum Tiouæt enim jam propterea futuri notionem non potest habere, quia poeta soli Agesiae non compluribus æl μ⁵μαααoο carmen scripturus est. Cujus autem auxilium poeta potius implorare poterat quam aviae Metopae? quae quidem res a nostro sensu abhorret, graeco poetae est aptissima. Cum Bergkio igitur ut fiat Marooudrν Su uudalis vocativus, in versu 15 verbum ertxάeν corrigas in grwrec, et omnia plana fient. Omnia quae de hoc loco disputo, prius jam inveni, quam illius viri docti- perspexeram sententiam, cujus consensu gavisus quod eo plus voluptatis e mea interpretatione cepi, quis est, quin mihi condonet?
Jam de iis erit disputandum, quae poeta a Metopa avia impetrare studet. Tria haec sunt: primum ut Aeneae sodales ad hymnum in Junonis honorem canendum incitet, alterum ut impellat eos yναννσπι αmς νάςον Ʒυεαs ααιεον öyois&l ꝙsuyouεᷣ— Boιπεαe öy, tertium ut Hieronis et Syracusarum mentionem interponat. Quorum primum ab epinicio prorsus alienum, tertium comitatis et amicitiae est, cum alterum totam vim contineat, nam hoc ante omnia Pindarus assequi studet, ut placeat. In quo offendit, quod solum chorum Metopa jubetur impellere, ut judicet, cum verbo Yvενναα hic non insit notio manifestum faciendi, ut Boeckhio visum est, sed nulla alia vis atque cognoscendi sive dijudicandi, et ab omnibus se, qui audiebant, probari poetam voluisse putemus. Sed vera hujus poetae intelligentia non raro eo difficilis fit, quod, quomodo homines chori cantibus moti et affecti sint, nobis repraesentare eêt cogitatione assequi non facile possumus, cum res sit a nostra aetate admodum aliena. Quod cadit in omnes eos locos, quibus Doeta de se ipso loquitur, ubi totum effectum et tanquam cursum carminis putaveris minui, neque minus in eos, ubi choreutis, ut in Olympico sexto, praecepta dantur. Quodsi hic per chorum Hieronis mentio fit et ea ipsa verba, quibus haec adhortatio inest: siπον 1ε.εμνν⁴άo α, idem ille chorus canit, qua hoc putaremus esse in audientes vi, nisi illos statueremus in chori cantu tam defixos haesisse et tantopere idem cum eo sensisse, ut quemadmodum ad chorum ita ad se hanc adhortationem referrent? Quae res fortasse in eo causam habet, quod nostrac aetatis homines tota sentiendi et cogitandi ratione maxemopere differunt ab antiquitatis hominibus, qui sensu plus valebant quam ratione et sicut puerilis aetas naturam sequentes lis, quae se offerebant, facilius commovebantur, cum nostrorum sit hominum ad omnia rationis leges afferre et cogitare, ubi illi sentiebant. Accedit quod


