Aufsatz 
De Pindari carmine Olympico VI. et Pythico II. / vom Hülfslehrer Wiskemann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

6 Nam judicium non eodem, quo epinicium cantum sit, tempore faciendum fuisse, equidem mihi nullo modo possum persuadere. Quid quod vocabulis éyyedos et oxuvrddæ internunci cujusdam notionem inesse exspectamus, cui ut epinicium bene excipiatur et probetur, efficiendum sit, quod, ut taceam de impulsis ad hymnum canendum choreutis, ab ipso carmine postulari nequaquam potest?

Alium igitur vocativum desideramus, quo is compelletur, cujus opem poeta implorat ad animos sibi conciliandos. Quamquam autem in hac quaestione a Schmidtio stare nequeo, tamen magnas ei me gratias habere libenter confiteor, quod de certamine quodam cogitationem in me primus excitavit; quod quale sit, nunc liceat proponere. Quaeritur hoc loco imprimis de expli- catione versuum 82 et 83, de quibus fere quot interpretes tot sententiae. Ut taceam de scholiis, Boeckhius versus in hunc fere modum vertit: videtur mihi ad linguam esse cos acute sonans et stridula, quae mihi linguam acuat et ad dicendum id Quod dicturus sum excitet sub qulcibus carminis et instrumentorum sonis; scl. avia mihi est Metopa Stymphalia, Thebes matris meae mater. Quam explicationem Pindaro indignam esse Hartungio facile concesserim, quamquam quod idem in virum eximie de Pindaro meritum tali modo invectus est, nunquam probabo. Quod Hartungius ipse vertit: Ich stehe in dem Anschein oder Ruf eines scharfen Wetasteins, oder meine Zunge ist geschliffen, quod comparat cum Pyth. I, 87:& νυεςε ε rOς dνειμοωυιιι Ʒσιάναευννε 2μυσσν, id si pocta voluisset, haud scio an non dεπσσ εκν τ õαdvag, sed en'dxéyg h. e. propter cotem, auf Grund eines W. scripturus fuisset. Schmidtii jam supra vidimus sententiam. Bergkius dosεααν εν ανα ferri non posse contendens scribendum censet: J⁶επαυꝙνσν τ mενπι m†πφηαάος e‿ςωναν dHꝓννο et vertit: putas mihi acutam cotem in lingua esse. Bene etiam T. Mommsenius hunc in modum explicat: Ich habe auf der Zunge!(Statt vor Augen!) eine Art von Trugbild eines klingenden Wetzsteins, welches an mich den willigen heranwandelt mit(sive zu) schön rauschenden Klängen. Sed tantum abest, ut omnium recensere sententias et novas lectiones proferre velim, praesertim cum etiam in altero versu: d S9 ⁴εονπισα 1τεlæ ³άαςναεοσ οπηννοα magnopere discedant interpretes, ut satis habeam docuisse, quanta opinionum diversitas sit, et quae mihi inesse videatur sententia, brevi exponere.

Pindari consuetudo fert, ut ludos sacros sibi incitamentum esse dicat ad canendum. Conferas sis Olymp. I, 8: 59er(den Oauuiao) d oςos Suενοο dν⁵μφςανεrα or urτνεασσν, et Olymp. III, 10: 2⅜ς àνπτο(dνπ Hioαĩ) 9ενιμ⁴ο νυ³ςονπ⁷ sνπν αṽν⁶ϑιισποωνα ο⁴ʒi, ibidem quod poeta versu 7 dicit victoriam a se poscere zG⁰ ʒoοeℳες⁶μ⁵αιαοοοο τπιεο, qμαα ι nolxαιιeꝓναονναἀ εο αάν ενιέ̈ν τι ϑειν G‿νμαρμαα εαα, nonne dicas huic cum nostro loco summam similitudinem esse? Sed cave putes Pindarum hic de victoria cogitasse, ut qui talia semper in initio carminis posuerit. Versu 81 autem proprium epinicium h. e. laus Agesiae et Jamidarum ad finem perductum est et restat, ut poeta de se et de loco, ubi canetur, et de canentibus dicat. Quas res extra epinicii fines positas cum tractaret, nihil ei magis cordi esse debebat, quam ut carmen suum probaretur eoque id magis, quod Stymphali, Arcadiae in oppido, victoria celebrabatur, qua in regione fortasse tum primum Pindari chorus exhibebatur, et ubi placere Pindari Thebani mirum quantum intererat. Intercedebat igitur inter Boeotum cum toto populo suo apud Graecos male audientem et Arcadiam cantibus minime destitutam certatio quaedam, cui ut optatum eventum daret, neque a se neque ab Aenea neque ab ullo homine, sed tantum a numine, a persona divina impetrare poterat. Cujus cum auxilium