Aufsatz 
De Pindari carmine Olympico VI. et Pythico II. / vom Hülfslehrer Wiskemann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

Aggredimur nunc ad eam quaestionem, quid de difficillima hujus carminis parte inde a versu 81 usque ad versum 91. judicandum censeamus, ante omnia, qui sint rαοσο³ illi et Aeneas habendi. Quod non nimis difficile est dijudicare, cum animum adyverteris ad versum 7:

Srαeοσσ ανσνινυπν ασςτισνς νκννν uνοντα dοᷣα, qui αντο non sunt omnes cives, sed certus numerus eorum, quibus invidia carentibus versu 74 opponuntur invidi. Cui sententiae non obstant ea, quae paullo post in universum dicta ad laudem augendam addita sunt: Tr0AAod dsε αάνικ̈νμμυσνσ᷑*α⁵ εν s Toναον,

quibus fere hoc inest: et eo minus dοατσο⁶ jlli tibi invident, cum omnino ab hominibus ea, quae periculis et laboribus comparata sunt, laude digna duci soleant. Conferas etiam versum 99, quo Hiero cantorum turbam e patria Arcadia in patriam Syracusas revertentem benigne excipere jubetur. 4A01⁷ igitur illi sunt gentilicii Agesiae e Jamidarum gente, qui et Syracusis et Stymphali, unde gens erat oriunda, domum habebant, amici, comites, necessarii victoris, qui cum alii homines invidia capiantur(v. 74), invidia in Agesiae victoria carent(&⁵ο⁴). Aeneam autem cum Hartungio persuasum habeo et ipsum e Jamidis fuisse, qui chorum instruxerit, quamquam num hoc munere semper functus sit in dubio relinquo. Neque enim chori magistrum pecunia conductum eum cum scholiasta dixerim, et cur hymni auctorem eum nolim putare ex iis, quae dehinc disputabo, apparebit. Quaeritur enim, quod sit imperativi oroοννον νν εταos subjectum. Secundum vulgarem interpretum sententiam Aeneas est is. qui socios a poeta jubetur ad canendum incitare, neque contra naturam est hoc statuere. At cum consideramus, qualia Aeneae illi in versibus, qui insequuntur, appositive, ut ita dicam, attribuantur:

Soο* νeο dyy⁸dos 60906, νο,νμν πααάυιπτ‿‿α Moloν Aurss ννο dνασανεννeeν

2⁴⁵σ,

non poterimus cum Schmidtio nostro non consentire, qui illis imaginibus Aeneam pessime notatum esse intellexit. Ejusdem viri doctissimi de hoc loco sententiam cum cognoscerem, non satis potui sagacitatem, qua æst excogitata, admirari. Cotis enim in versu 82 memoratio Schmidtium eo adduxit, ut certamen aliquod Pindaro cum alio quodam poeta Stymphalio fuisse contenderet, non proprium id cum ejusdem carminum generis poeta, sed cum hymni, qui versu 89 memoratur, auctore Aenea. Hanc rem vir ille dicit Pindaro stimulo fuisse, et Aeneae Pindarum ea, quae ad deorum cultum pertinerent, canenda libenter concessisse, cum sibi ipse epinicium sumeret canendum. Huc etiam referendum esse, quod versu 19 dicat, se non esse ad rixam promptum; quamquam equidem non perspicio, quid epinicio cum hymno sit, ut sit causa rixandi. Quoniam autem Pindari multum interesse debuerit, ut carmen ejus ab Aenea et ejus choreutis probaretur, Schmidtius ipsum poétam putat illos jussisse primum hymnum Aeneae canere, deinde judicare num Pindarus opprobrium Boeotorum evitet, ipsum poetam dico, nam verba: s00⁷ rd dAο⁶ Schmidtius ita intellegit, ut poetam se et carmen suum una persona comprehendisse, vocativo igitur casu verba xvrad Moioeν et νds xoœmνe intellegenda arbitretur. Qua in re ideo offendo, quod verba in vocativo posita, quae poetica imagine 0οε ςρ ꝓyεdς 66 e Schmidtii ratione exornantur, non propriae sunt carminis significationes, sed et ipsa imagines. Praeterea autem qui ferri potest, quod, cum Schmidtius velit epinicium diei festi exordium esse, tum demum hymni choreutae de epinicio judicare jubentur, cum hymnum jam cecinerint?