4
Contra hos poeta rem extra dubitationem et contentionem positam esse dicit, sicut etiam Hermanno est visum. Sed inest mea sententia et hoc: fremant omnes licet, dicam quod sentio: quamquam non sum rixosus et omnem litem evitare studeo, hoc tamen, quod rixam mihi moturum jamjam video, non possum supprimere.
At aliter quoque hic locus explicari potest. Nam si statuimus poetam illis verbis se ab offensionis culpa liberare voluisse, cum nemini se injurias inferre velle diceret, non absonum est hanc excusationem propter Hieronem Syracusarum regem factam judicare, quippe qui cum et ipse fortis esset et trium deorum sacerdos, facile eo duci potuerit, ut eximiam illam Agesiae laudem in malam partem acciperet; ad quam sententiam stabiliendam etiam illud aliquis proferre possit, quod in tertia carminis parte versu 95 Hieronis laus in sacerdotiis enumerandis potissimum versatur. Atque etiam magis illa excusatione opus erat, si eadem, qua Agesiam, Olympiade Hieronem Olympia vicisse constaret, quod sunt qui suspicentur.
Restat ut de tertia, quam jam proponam, explicandi ratione pauca dicam. Videmus poetam versu 90 magni sua interesse profiteri, ut illud Bocotorum de sue opprobrium effugiat. Hoc autem quamquam proprie cadit in Boeotorum adipale quoddam dicendi genus, tamen cum meminerimus Pindarum quondam admonente Corinna, quod carminibus fabulas mythicas non immisceret, in contrarium vitium cecidisse et eidem se vituperio obnoxium reddidisse, quod alio tempore in certamine Corinnae obtrusit, suis Boeoticae, quidni de agresti et inconcinno mythorum usu hunc jocum intelligamus? Quid, si Pindarum adversus eos se vertentem, qui tali imagine mythica statim in initio uti inscitum et pingue appellabant, ad illam se licentiam animo suo putemus dicere impulsum? Ab hoc loco fortasse non alienum est conferre Nem. IX, 49 Nem. VI, 30 et Nem. VII, 50, quibus locis audacter se loqui poeta affirmat, et imprimis Nem. VIII, 20, quo loco poeta, postquam paullulum in cursu substitit ut magnum aliquid dicturus:
FToAld ydo, inquit, α᷑ exraν νεᷣαd νεᷣεμᷣνοννα dονμμέν ⁵αἀςνν
8 E&Ayoν νας zεν⁴σνυνννοσε ευνν õ⁴ε νοιν ϑφιοννεμςονσοσσ Non admodum diversa videtur ejus loci, de quo agimus, ratio, si statuimus poetam, cum aliter Agesiam laudare potuerit, audaci usum esse ratione et ab invidia non prorsus aliena. Quoniam autem Pindarus identidem animum se ad canendum impellere(Gνμας dτνουνει³⁵), Musas contra carmini bene formando praeesse dicit, inveniendi igitur, ut ita dicam, illum auctorem, has disponendi et eloquendi facit; cum hoc loco Musas dicat permissuras esse, ut Agesiam tali modo praedicet, nonne hoc ita intellegi potest, ut poeta Musas ipsi indulgentes rationem suam, quae tantum ad formam cpinicii pertineat, victoris dico cum Amphiarao comparationem, probaturas et suem Boeoticam a se defensuras esse contendat? At ne quis illam imaginem longius ab exordio abesse dicat, quam quae possit esse ejus ipsius pars et tanquam vestibuli summus splendor; tantum abest, ut iis, quae antecedunt, interpositis nexus verborum turbetur, ut ea laudem velut per gradus ad summum fastigium perducant.


