Aufsatz 
De Pindari carmine Olympico VI. et Pythico II. / vom Hülfslehrer Wiskemann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3 qua poeta venustissimus tantum voluptatis et percipit et praebet, ut totius carminis summam esse Jamidarum laudem appareat.

Discrimen igitur inter carmen primum et sextum in eo est, quod in illo ludi, in hoc persona Agesiae et gens ejus praedicatur; quare in illius initio poeta dicere potuit:

υναμάααiν νυνα στεοꝝ æν( ⁵οσμιμν hic jure suo quaerit: 8l d'ε μν υμμτον⁷νααeςσ, εᷣ᷑ μαννυεᷣ τᷣᷣνμ⁵ᷣᷣ ς s Hiog, Oνννπ⁶σνπσ⁶σν mQℳñj- 6 νέσ vααrααον, ziνα ακνν ρφmσνοο Sνον ˙νοο dννο, ιναα mσνινωπν ςτιαννειν urα dοαdes;

Quibus in verbis id mihi invenisse videor, quo vera interpretatio exordii nitatur. Nam cum primo ambiguus fluctuarim, utrum versum 88 intuens hymnum Junonis quasi vestibulum festi diei judicarem, an sententiae, quam supra indicavi, eorum astipularer, qui carmen aedes, ipsa initii verba columnas aureas esse volunt, verba illa ad has cogitationes me duxerunt: Incipit poeta his verbis: initium splendidum faciamus, velut si aedes fulgente vestibulo ornemus. Quodsi pergit: d Ʒνεα μιν ‿νυμάμινακααά˙ etc. quis est, quin in his verbis hanc cogitationem latere sentiat? si is, qui laudandus est, cui kanduam aedes exstruimus, talis sit, qualis Agesias est, eo magis illud de vestibulo praeclaro praeceptum adhibendum est, atque cantu quidem ille, pergit, quam potest fieri optimo canendus, cum sit nullo cantu non dignus(zıνναα νκε σνο νον τκανοο dνοσ⁷). Duo igitur sunt, quae efficere poeta in animo habet, primum ut artificem imitetur et hoc ut quam splendidissime faciat.

Cum autem meminerimus ea, quae supra de Jamidarum laude disputavimus, non difficile erit intellectu, quid poeta sibi voluerit: nam Jamidarum laudi Agesiae laudem tanquam vesti- bulum adjungit, ut haec primo loco collocata velut antica pars totum carmen insigni luce perfundat.

Id quam venuste Pindarus effecit quamque graviter! Praeclare profecto est excogitatum, quod Agesiam alterum Amphiaraum nominat, lumen, ut illum Adrasti exercitus, et ipsum Syracusarum et Jamidarum gentis! Quo quid potuit inveniri insignius? Neque eam vulgarem laudem poeta voluit esse laudaturus, et aliquatenus se in laudando modum excessisse, certe nova se quadam in epinicio conscribendo ratione usum esse, ipse indicat, cum e verbis ejus facile colligamus eum non defuturos putavisse, qui ipsum vituperent. Versu enim 19 sq. dicit, postquam Agesiae cum Amphiarao comparationem ad finem perduxit:

0uτε ϑνςσς ⁴έιν οινο ⁶πν φ⁴³⁶ονεέιιαο dyαe

μεένραά 5σeσοων νοαας οντ⁶‿ νεκᷣ o Gααςσεερς

αριυον⁶ό us2³iyyo dνεέκνπανιανιέι ⁴oνοσσσ. Quibus verbis poeta videtur magnum se et audax aliquid locutum esse aperte confiteri. Audax illud quale sit, quosque audacia illa offendere potuerit, nunc est explicandum.

Ne de invidia dicam aliorum poetarum tot Pindari carminibus castigata eorum, quos ipsa Pindari vis poetica ut stimulus pungebat, insigne illud et audacter dictum de Agesiae cum Amphiarao similitudine nonne uni alterive audientium nimium videri potuit? Eone pertineat, quod poeta affirmat se minime esse rixosum et jurejurando illud contendere? Nonne ut Agesiae laudem nimis exaggerare ita de Amphiarai dignitate decerpere poeta a nonnullis potuit dici?

1*