2
deae sacrum verisimile esse ab alio atque hymno carmine ordiri, neque quod versibus 88 et 89 choreutae(sraσi) primum Junonem Stymphaliam canere deinde judicare jubentur, num Pindarus vetus Boeotorum opprobrium de sue effugiat, Schmidtii sententiae favere, cum judicium illud non potuerit non in id tempus cadere, quo epinicium canebatur.
Sed revertamur ad carminis exordium, quod fortasse recte interpretabimur, si aliud quoddam carmen cum hoc comparantes ab hujus tempore non nimis remotum, prout diversa in carmine fuerit tractanda materies, diversa eam Pindarum induisse forma atque habitu invenerimus; quod tamen non demonstrandi sed declarandi causa faciendum puto. Carmen Olymp. I sis evolvas, cujus summa ea est, ut ludorum Olympicorum laudes praedicentur, ipsius Hieronis victoris laus oblitescat. Itaque et splendidissimo exordio Olympiorum dignitas canitur, quae ut sol inter cetera sidera splendeat, omnibus ludis gloria facile antecedant, et totum carmen in his laudibus versatur. Quodsi victor justus dicitur et opulentus et omnibus virtutibus a dignitate regia non alienis libere inserviens, haec attributa ad totius carminis argumentum nullius sunt momenti, cum in epinicio poeta atque eo regi amplissimo conscribendo tantum ejus praedicandi muneri, quod detractare non poterat, satisfecerit, cum institutis autem a Pelope Olympiis illae virtutes minime conjunctae videantur. Quo accedit quod deus, qui versu 106 Hieronis studiis equestribus favere dicitur, non deus est, qui cum gente Hieronis antiquitus sit conjunctus et recentem hanc familiae gratiam propter majorum merita praebuerit.
In carmine Olymp. VI omnia quam sunt diversa! Ubi pocta cardinem rerum versari voluerit, in unoquoque carmine facile cognoscimus si animum adverterimus, in qua parte ad res mythologicas descendat; nam qui diligenter poetam hunc suavissimum legerit, sibi persuasum habebit, illis fabulis eum tum uti, cum res praesentes luce e mythicis temporibus deprompta tamquam dilucidiores reddere conatur. Itaque in carmine Olymp. I. totus mythus de institu- tione ludorum Olympicorum est, in carmine sexto cum Agesiae fortunae et Jamidarum genti, e qua ille est, fabulae mythicae sint admixtae, dubitari nequit, quae res sint in hoc carmine primariae. Atque primum quidem Agesiae virtus Amphiarai exemplo exornatur, maxima deinceps pars carminis in illustranda Jamidarum gentis origine atque sorte ejus fatidica versatur. Huic addas omnia ea, quae poeta Agesiam laudans dicit, tam arcte cum tota carminis compo- sitione connexa esse, ut non modo nihil abundare, sed ne demi quidem quidquam posse dicas, si carmen recto pede stare velis. Victoria enim Olympica, qua nihil accidere potest insignius, Agesias nuper apud homines gloriam consecutus est; inter conditores Syracusarum numeratur; idem antiquitus tota cum gente vaticinii muneribus Pisae fungitur. Neque vero forte fortuna, ut fit, gloriae particeps factus est, sed multis laboribus et molestiis eo pervenit, ita ut dignus sit, qui cum Amphiarao, vate optimo et bellatore, componatur vates et ipse bellicaque virtute excellens.
Sed hanc victoriam non sine Jamidarum auxilio adeptus est, qui multis saepe et piis precibus sacrificiisque secundum versus 77— 81 Mercurium, ludorum praefectum, propitium reddiderunt; cujus pietatis Agesias nunc fructus capit. Genti igitur Agesias gloriam debet, in gentem vice versa Agesiae gloria emanat.
Neque tamen hac sola re Jamidarum laus continetur. Altera carminis pars inde a versu 29 usque ad versum 81 tota, ut supra dixi, ad hujus gentis divinam claritatem spectat, in


