Aufsatz 
De Pindari carmine Olympico VI. et Pythico II. / vom Hülfslehrer Wiskemann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Pindari carmine Olympico VI. disputatio.

Aureas bene exstructo domus vestibulo subjicientes columnas aedificemus, veluti si praeclaras aedes faciamus, incipientis enim operis frontem decet ponere splendentem; si quis autem sit Olympicus victor araeque fatidicae praefectus Pisae et inter conditores celebrium Syracusarum, quemnam ille defugiat hymnum, nactus eum non invidorum civium inter desiderabiles cantus?«

His verbis incipit Pindari carmen Olympicum sextum conscriptum in Agesiam, Sostrati filium, Syracusium, qui Olympia vicit secundum Boeckhii rationes Ol. 78, quod num fuerit victoriae tempus, non absque dubio est. Neque vero hic de temporibus carminum Pindari disputare mihi Proposui, qui cum primo in hanc quaestionem late patentem hoc libello uberius inquirere in animo habuerim, nunc officiorum oneribus pressus eo sim delatus, ut confectionem jachoati operis desperans pauca, quae forte fortuna se obtulerunt, delecta tractare instituam.

Agesiae igitur victoriam Pindarus epinicio celebraturus in opere instituendo, quo fiat spectabilius, architecti ratione dicit utenqum esse, qui aureas columnas aedium vestibulo sub- jiciat. Quod opus quale intellegendum sit, viri docti valde discrepant. Sunt enim, qui aedibus respondere velint hoc ipsum epinicium, ut columnae aureae sint verba in primordio posita, quae splendore suo, ut columnae aedes, carmen insigne reddant. His adversatur vir verae poesis vel intellegentissimus, in Pindaro perscrutando idem subtilissimus, L. Schmidtius, praeceptor meus dilectissimus. Is in libro, quem inscripsit:»Pindars Leben und Dichtung« p. 275 sqq., ubi de versibus 82 91 disputat, in iis explicandis eo ducitur, ut Pindarum totum carmen suum vestibulum quoddam intellexisse contendat h. e. initium splendidum festi diei, qui in Junonis honorem Stymphali in urbe Arcadiae habitus et post epinicium cantatum aliis deinceps hymnis, imprimis hymno in Junonem a poeta quodam Arcadiae, Aenea, confecto celebratus sit. De quo loco postea accuratius videamus; nunc hoc unum praecipiendum videtur, neque diem

1