Aufsatz 
De Pindari carmine Olympico VI. et Pythico II. / vom Hülfslehrer Wiskemann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

uti. Quoniam autem Hieronem ex bonorum, quos Pindarus dicit, numero fuisse probabile est, quia plerumque finem carminum ad eum potissimum spectare videmus, cui scripta sunt, in fine carminis eo revertitur, unde altera pars incipit: ne Hiero fraudibus se decipi patiatur. In quo mihi poeta eo videtur urbanior esse, quod et Hieronis se prudentia adeo confidere indicat, ut eum ab ipso abalienari posse ne cogitare quidem videatur, et inimicorum dolis tam intactum se praebet, ut eum imprudentiae et invidiae corum paene misercat; quo fit, ut iis suadeat, si illa mala effugere velint, ipsius exemplum sequantur, honesti sint et sua sorte contenti.

Jam ut brevi complectar, quae sit sententia totius carminis, sapientiam dico Hieronis oppositam esse imprudentiae primum Ixionis, qui fortuna obcaecatus ultro in perniciem irruit, et alicujus insolentis, cujus Ixion exemplum est, deinde delatorum et obtrectatorum, qui sua invidia pectus sibi dilacerant. Atque cum in priori parte poeta Ixionis fabula sit usus, mediam interposuerit, ut Hieronis sapientiam laude majorem praedicaret, ejus cum Rhadamantho similitudinem, delatores illos et invidos, utpote genus malignum et detestabile, satis habet cum simiis et vulpibus componere.