Aufsatz 
De modo irreali, qui vocatur / [Wilhelm Wilhelmi]
Entstehung
Einzelbild herunterladen

II. in enuntiatis optativis, quae vocantur irrealia ab Homero quoque tempus praeteritum indicativi aut cuiusvis verbi aut verbi ꝓςρεieνι cum inffnitivo coniuncti usurpari;

III. irrealitatis, quae vocatur, originem esse duplicem; in enuntiatis optativis modum indicativi praeteriti ipsum et optandi et negandi notionis ab origine prorsus expertem, nil nisi tempus quod praeteriit, indicasse, quo desiderium sive particula«l, sive alia significatum recusatur sive negatur; ex his autem enuntiatis eundem usum in condicionalia transiisse;

alteram exstitisse rationem irrealem particula(α) ey, quae indefinitam exprimat condicionem, cum eodem indicativo praeteriti coniuncta; hanc autem rationem cum illa facillime propter cognatam utriusque vim iungi potuisse;

IV. praeteriti et optativi modi rationem in solis verbis putandi, sentiendi, animi affectus, similium esse liberiorem; sed nihilo secius terminum indicativi potentialis sive usus potentialis indignum esse, qui in libros grammaticos recipiatur;

V. omnino Homeri consuetudinem neque in enuntiatis optativis neque in condicionalibus a sermone post eius aetatem usitato differre;

VI. praeteritum et in finalibus et iis enuntiatis, quae ex verbis timendi suspensa sunt, cum usu illo, qui in en. optativis cernitur, consentire; at assimilandi rationem non admitti nisi in en. vere relativis sententiae irreali artissime subnexis, in en. autem finalibus et cognatis ex vocabulo timendi pendentibus, item in interrogativis, praedicativis sive substantivis, consecutivis assimilationis locum non esse.

)