Aufsatz 
Beiträge zur Alexandersage : I. Die Alexandersage im "Seelentrost" ; II. Ein neues Bruchstück einer Handschrift des Julius Valerius / von Heinrich Fuchs
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

15

20

25

30

35

40

20 Ut enim in ülo avium numero non solum indigenae, verum advenae etiam atque undique versus adlapsae iactum pollinem avide patae sint, ita hominibus quoque et incolentibus et appellentibus urbem hanc fructuossissimam fore.

(Kübler I 28) Aedificandi tamen Alexandriam constat principium ex meditullio esse factum idque etiam nomen nunc in ea urbe retineri, quod meson pondio vocetur. Coeptis autem molitionibus surgere, draco quidam terribilis magnitudine ac maiestate plerumque opi- fices incursabat, eiusque metu nonnihilum impediri opera videbantur non minus metu visen- tium quam religione. Quod cum in aures Alexandro pervectum foret, iubet insequenti sub die, Sicubi forte sacra illa belua videretur, omnes undique confluentes necem draconi moliri. ldque naviter factum. Oppressusque eo loci est draco, ubi nunc Sthoam vocant. Et se- pulcrum tamen draconi surgit opere admodum laborato et iuxtim Alexander iubet corono- narias quoque opificinas adiacere, ut quod haec bestia famulitium quoddam templis praestare videbatur, Demon melior appellatus ipse quoque divina quadam religione coleretur. OQuae cum multa sint Alexandriae talia vel miranda, mons quoque propter illic visitur ex congestu, quem incuriosi vetustatis naturalem etiam opinantur. Sed ea moles, egestis undique terra atque ruderibus, quibus fundamenta sint exhausta vacuataque, eoque conlatis ac superfusis huiuscemodi erecti et ardui montis magnitudinem sumsit.

(Kübler I 29) Omnem tamen moenium varietaten distinxit nominibus et secrevit sub appelatione Graecorum elementorum primarumque quinque literarum, non utique quod hoc regi sit tantummodo libitum, verum uti ex hisce litteris sui nominis perpetuitas in urbis par- tibus celebraretur: significante scilicet prima littera nomen Alexandri, secunda vero regis ex Graeco, tertia porro generis, quarta etiam Jovis, quinta sese fecisse. Sic enim si quis hasce quinqe orationis partes usurpaverit Graeca lingua, inveniet his numinibus ac verbis primas has litteras fuisse praepositas, quod et Alexander Rex Genus Jovis Fecit. Sepulcro tamen draconis illius iam perfecto, cum trabes quaedam, qua ad gressum ei(eius) columnas im- presserat, casu repentino corruissent, dissiluissent, angues complusculi indidem emersisse sunt visi, hique reptabundi, prout cuique ad lubentiam impetus fuit, constructarum domuum penetralia invasere. Quod cum ipsum quoque terribile admodum videretur, non cunctanter harioli quoque pronuntiavere hos quoque daemonas et praesules locorum esse domibusque singulis colendos pro dispenatibus tradi oportere; eosque mos vivit et adhuc Alexandriae religiosus est sub penatium deorum honore aestatis diebus suetus coli more religionis eius- modi: Polentam ex tritico, quod sit e sui anguibus, iaciunt, et coronatis optimatium mos est templum herois scandere, cui talia scilicet anguina obsequia famulentur. Quod antem ora- culum regi somnio datum quinque verticem fere urbem somnio praenuntiavisset, advertens diligentius invenit eius universi loci esse eminentias quinque, quibus in cetero aequore extuberascentibus decus urbis est maximum constructura ara quam maxima in eo colli, qui adversum heroos locum erigi visitur.

(Kübler 130) In ea igitur ara de summo rerum praesidio opulentioribus sacris et religiosius operabatur cum prece tali: Quisque tu deum rex es, qui praestare diceris huic terrae mundumque ipsum interminem regis, recipias quaeso sacrum hoc laetantique mihi auxilio fuas rebus pacis et bellicis. Et his dictis exta flammis ex more inferebat.

1 obligurisse A. Dazu bemerkt Kübler:abligurisse? Dieses abligurisse ist also mit H in den Text zu setzen und das Verbum obligurire in dem Wörterverzeichnis von Küblers Ausgabe, wo nur diese eine Stelle angeführt wird, zu streichen; ebenso ist in dem Wörter-