25
habuit; ¹) eam, quam Hirpinorum Samnitiumque legati graviter commoti ad Hannibalem habuerunt. Denique legatur OQ. Fabii oratio ad populum habita,*) qua quos potissimum consules facere opus sit exponit: quam comparare quod ad periodorum conformationem attinet cum ea Ciceronis oratione, quam pro imperio Cn. Pompeji habuit, longe utilissimum existimo. Imprimis vero dignae sunt quae legantur duae orationes habitae in senatu, altera a O. Fabio Maximo, altera a P. Cornelio Scipione, quibus orationibus tanti viri paulo con- citatius sed honestissime tamen inter se contendunt. ³)
His, quae exposui, comprobari puto, Livianas periodos, quarum proprietates in histo- rico genere ita sint positae, ut ab hoc sejungi non possint, imitari eum oportere, qui non quotidiano vel alio sermone, sed historico, narrationes explicare recte studeat. At forsitan aliquis quaerat, quid ea ratio et usus ad animos adolescentium, si latine scribendi facul- tatem spectes, afferre possit. Impediri potius eam facultatem dissimilibus generibus orationis ad imilandum propositis, quam adjuvari. Qui ita dicunt longe a vero aberraverunt. Nam si hoc potissimum in cognitione linguae latinae frugiferum est, quae sit ejus linguae, ut alienae, indoles et proprietas intelligere, qua re intellecta utique nostram linguam rectis- sime cognoscere possimus, periodorum, hoc est floris orationis, natura bene cognita et ap- tis exercitationibus perspecta plurimum assecuti erimus. Quod vero ad usum ejus rei at- tinet, nihil accommodatius vel utilius erit, quam ut quum in nostram tum in latinam linguam transferentes utriusque linguae proprium periodorum conformandarum usum diligenter se- quamur. IIle enim major ambitus dicendi, quem ad latinam orationem exornandam maximo conformatum esse vidimus, ad narrationes nostrae linguae multo minus convenit: quare periodi latinae in partes sunt dissolvendae. Contra nostri sermonis enuntiata, quippe quae sint simpliciora, colliganda et ad circuitum membris compluribus constantem sunt compo- nenda. Ad quam rem exercendam non multis verbis, quibus ea doctrina exponatur, opus esse puto, sed facili opera rei usus intelligitur et exercitatur. Quod qua ratione fieri opor- teat aliquot exemplis amplius explicare haud erit incommodum..
Eam periodum, quam supra descripsimus, Numitor inter primum tumultum... ostendit vel hoc vel simili modo in duas partes dividendam esse puto earumque utram- que pro se convertendam: Numitor lockte bei dem ersten Lärm, indem er ausstreute, dass die Feinde in die Stadt eingedrungen seien und den Palast angegriffen hätten, die wehr- haften Albaner auf die Burg, um dieselbe zu besetzen und zu vertheidigen. Als er aber die jungen Leute nach Vollbringung der Mordthat auf sich zukommen sah, berief er sofort eine Versammlung und erklärte..— Similiter hanc, Flaminius... se proripuit.
¹) 10, 7. 8. ²) 24, 8. ³) 28, 3, 60— 64.


