Aufsatz 
De periodorum Livianarum proprietatibus / Eduard Wesener
Entstehung
Einzelbild herunterladen

24

urbs est, ab ortu solis et a meridie cincta mari: ab occasu stagnum claudit, paulum et ad septentrionem fusum; incertae altitudinis, utcunque exaestuat aut deſicit mare.

Quaecunque descriptiones apud Livium inveniuntur, non carent illae quidem ornamentis et venustate orationis, sed carent ornamentorum abundantia ea, quae oratorio generi con- veniunt, historiae non conveniunt. Quid enim aliud locorum descriptionibus aut historiarum scriptor assequi vult, nisi ut rerum gestarum, quas scribit, cognitionem aqjuvet, aut orator, nisi ut animos hominum commoveat? Atqui uterque quod vult collocatione verborum as- sequitur. Etiamsi igitur inter descriptiones historici et oratorii generis non tantum interest, quantum inter eos locos, quibus aut orator rem suam agit aut historiarum scriptor de rebus gestis dicit, tamen aliquantum, quod ad collocationem attinet, interesse lectione ipsa per se declaratur. Operae pretium est simplicem elegantemque descriptionem furcularum Caudi- narum legere lectamque cum narratione earum rerum, quas Romani eis inclusi ac perter- riti gesserunt, conferre. ¹)

OQuod vero Livium dormitare aliquando supra diximus nullo modo dicere licet, quum de eis periodis, quae insunt in ejus concionibus, quaeritur. In his enim ut laude hominum ita invidia aut vituperatione est major: ex his potissimum praeclara ejus ars indolesque cernitur, quantumque inter ipsius et Ciceronis ingenium intersit cognoscitur. Omnibus enim locis et in omnibus causis Livius eadem sinceritate, moderatione, simplicitate utitur. Ne in eis quidem concionibus, quibus aut factionum principes inter se contendunt, aut quibus concitata multitudo sedanda vel iners populus castigandus incitandusque est, aut insultat nimis aut remittit oratio. Nam quemadmodum summa admiratione majestatis populi romani est affectus virosque, quorum res gestas scribit, in magno honore habet multoque meliores putat quam suae aetatis homines, quarum ambitione, luxuria, avaritia omnia misceantur, ita videtur vereri, ne quid de dignitate, verecundia, auctoritate eorum detrahat, si quibusdam artiſiciis dicendi, de quibus quid judicandum sit dubitari liceat, tales tantosque viros usos esse perhibeat. Hoc enim persuasisse sibi videtur, ubi res ipsa loquatur, ibi multis ver- bis opus non esse. Itaque duum tales viri publice dicunt, nunquam fere quidquam a nobis desideratur aut ab hominibus tum fuisse desideratum nobis videtur. Nunquam vero aut amplificationibus, quemadmodum CQuintilianus dicit, extollit orationem aut in superlationem erigitur. ²)

Ad quam rem intelligendam conferatur cum ea oratione, quam Livius a Quintio con- sule apud Quirites habitam esse fingit,²) eas periodos, quae in orationis pro Sestio habitae cap. 20 et 21 leguntur: Etenim si; Quum vero; Denique, quum omnia. Legatur paulo accuratius ea oratio, quam P. Decius Mus ad suadendam legem Ogulniam

¹) Liv. 9, 2. ²) Inst. orat. 12. 10, 62. 3) 3, 67, 68.