Aufsatz 
De periodorum Livianarum proprietatibus / Eduard Wesener
Entstehung
Einzelbild herunterladen

23

Poetici generis periodos praetermittere jam licebit. Nam si ea, quae de ceteris generibus attulimus, reputata erunt, haud magna opera his quoque suas proprietates esse intelligetur. Quis enim eam periodum, quae apud Horatium legitur. ¹)Qualem ministrum fulminis ali- tem, qua duo Nerones cum aquila et cum leone comparantur, ad historiam aut ad quodvis aliud genus accommodatam esse putat?

In descriptionibus locorum potissimum, ait Quintilianus, componendi genus fusum ac fluens esse oportere; ²) id quod dicit recte. Nam quum eo loco de oratorio dicendi ge- nere atque eis collocationis artibus exponat, quibus animi eorum, qui audiant, maxime commoveantur, non simplicem atque ad declarandam eam rem, de qua orator dicit, ac- commodatam descriptionem requirit, sed bene apteque compositam, qua animi auditorum praeparentur. Ad quam rem oratori periodos esse accommodandas existimo. Ciceronem vero mira arte huic rei inservivisse multis exemplis comprobare possum. Imprimis laudatio Siciliae 3) et Syracusarum descriptio*) huc pertinet. Hae sunt ex ea periodi eximiae:Ac jam illa omitto, quae disperse a me multis in locis dicentur ac dicta sunt: forum Syra- cusarum, quod introitu Marcelli purum caede servatum est, id adventu Verris Siculorum innocentium sanguine redundasse: portum Syracusanorum, qui tum et nostris classibus et Carthaginiensium clausus fuisset, eum isto praetore Cilicum myoparoni praedonibusque pa- luisse: mitto adhibitam vim ingenuis, matres familias violatas, quae tum in urbe capta com- missa non sunt neque odio hostili neque licentia militari neque more helli neque jure vic- ioriae: mitto, inquam, haec omnia, quae ab isto per triennium perfecta sunt: ea, quae conjuncta cum illis rebus sunt, de quibus antea dixi, cognoscite. Urbem Syracusarum maximam esse Graecarum, pulcherrimam omnium, saepe audistis. Est, judices, ita, ut di- citur. Nam et situ est munito tum ex omni aditu, vel terra vel mari, praeclaro ad aspee- tum, et portus habet prope in aedificatione aspectuque urbis inclusos: qui quum diversos inter se aditus habeant, in exitu conjunguntur et confluunt. Compara cum illa descriptione eam, qua Livius ex Syracusarum situ et munitionibus eas res perscribit, quae ad rem, quae geritur, bene cognoscendam pertinent.) De Carthagine nova sic scribit: 8)Ceterum sita Carthago sic est. Sinus est maris media fere Hispaniae ora, maxime Africo vento obpositus, et quingentos passus introrsus retractus, paullulo plus passuum in latitudinem. Hlujus in ostio sinus parva insula objecta ab alto portum ab omnibus ventis, praeterquam Africo, tutum facit. Ab intimo sinu peninsula excurrit, tumulus is ipse, in quo condita

¹) Carm. 4, 4, 128. ²) Instit. or. 9, 4, 138. ³) Verrin. 2, 1. ss.

¹) Ib. 4. 52, 53.

6) 24, 34.

) 26, 42.