17
ad totam collocationem attinet, ab historico multum differat. Hoc medium igitur locum inter oratorium genus et poeticum tenet, et cavendum est, ne his confundatur. At historiam ab annalium quoque simplice et incompta dictione non minus longe abesse suumque ornatum atque cultum obtinere facile intelligitur.“) Ne commentariorum quidem genus, quale Julius Caesar scripsit, cetera egregium, huic in aequo poni licet. Quae res tum commodissime apparebit, quum historicarum periodorum ratio perspecta erit; ad quam exponendam paueis jam aggrediamur. Ad quam rem exempla, quae afferre cogito, plurimum valebunt. Ceterum, si in animo haberem, Livianarum periodorum, hoc est historicarum, praestantiam laudare et extollere, nihil aut antiquius aut melius ducerem, quam ut Weissenbornii verba, quae insunt in praefatione editionis T. Livii librorum, hoc loco perscriberem; quibus verbis luculentissime earum natura et proprietas et exponitur et laude afficitur. At neminem fere esse puto, cujus in ma- nibus ea editio non sit. Fusius etiam Queckius cum totam Livii dictionem tum periodorum genus tractavit et laudavit maximeque copiam exemplorum collegit, quibus eae explanantur. ²)
Quum universa dicendi ratio, quamadmodum supra demonstravimus, complures habet formas, quarum cuique sua proprietas periodorum conformandarum est, tum hi- storia tribus potissimum formis utitur, quae inter se quodam modo differunt, nar- rationum historicarum, descriptionum, concionum. Primum de narrationi- nibus erit dicendum. Nam quum in eis historiae partibus, quibus res gestae narrantur, summa historici generis proprietatum consistat, illarum praecipue in quaestione nostra ra- tionem esse habendam facile apparet. In narrationibus igitur res exponuntur, quae tem- pore quodam factae sunt, quarum aut altera alteram subsequitur aut quae ejusdem temporis sunt. Ouae res ubi neque per se magnae sunt neque ad hominem aliquem gravissimum ita pertinent, ut hunc magnopere afficiant, verba periodorum leniter et aequabiliter fluant vel membratim dicatur necesse est. Verum ubi id agitur, ut majores gravioresque res tractentur, quae puncto quodam temporis comprehendantur, tum periodis scriptor utitur ad tabulam quasi pictam efficiendam, in qua, ut ita dicam, vel humanae vel divinae species in conspectu ponantur, aut per certa intervalla partes rerum gestarum deinceps sese exci- piant. Quarum rerum enuntiationes inter se optime conjunguntur aut particulis hisce po- tissimum: postquam, ut, ubi, quum, dum ceieris quae ad tempus pertinent, aut par- ticipiis et ablativis absolutis: quibus omnihus per vicissitudinem, ut commode fieri potuit, Livius usus admirabilem compositionis formam et lacteam illam ubertatem, quemad- modum OQuintilianus dicit, quam recte admiramur, effecit.
„Numitor inter primum tumultum hostes invasisse urbem atque adortos regiam dic- titans, cum pubem Albanam in arcem praesidio armisque obtinendam avocasset, post-
¹) Cf. Cic. de orat. 2, 12, 52. ²) Progr. gymnas. Sondershus. a. 1853.


