Aufsatz 
De periodorum Livianarum proprietatibus / Eduard Wesener
Entstehung
Einzelbild herunterladen

16

stas esset ejusque suffragiis cuncta dirigerentur, esse excultam, et omnia scribendi dicen- dique genera eandem naturam induisse, tamen, quod jam nihil fere interesse dicunt, justum argumentandi modum excedunt. Neque ipsi cum Cicerone se discrepare vident dicente:¹) Demochares autem, qui fuit Demostheni sororis ſilius, et orationes scripsit aliquot et carum rerum historiam, quae crant Athenis ipsius aetate gestae, non tam historico quam oratorio genere perscripsit. Ouodsi quis periodorum con- formationem et Ciceronianam et Livianam cum studio spectare velit, eum non dubitare existimo, quin, ut ferri non posset, si Liviana dictio tota ad orationes publicas adhiberetur, ita Ciceroniana periodorum ars in historia scribenda maxime offenderet. De qua re quam- quam veterum auctorum judicia accurate verbis expressa afferri non possunt, quippe qui ad scribendum de historica dictione nunquam accesserint: tamen qui paulo diligentius qune supra commemoravimus contemplati erunt, eis haud magna opera, quid illi velint, ap- parebit. Nam quum in orationibus ipsis et genera et partes propriam dictionem et compo- sitionem requirere illi dixerint, quid de historia dicturi fuerint, non tam difficile est colli- gere. Quue res quo probabilior fiat, de historia paucis videtur esse exponendum. Historicum dicendi genus arte orationis plena et perfecta excultum haud inſmum locum inter cetera genera obtinet aut certis proprietatibus et artibus caret. Quod quum et delec- tare velit et ita narrare, ut res bene cognoscantur, ei non solum perspicuitate sed etiam venustate orationis opus est. Proximum, quemadmodum OQuintilianus dicit, ²) est poetis ho- rumque dictioni est simillimum, quod scriptores, quibus rebus sensus movelur, eas omni modo sic verbis exprimere student, ut qui legant eadem ratione, qua ipsi, afliciantur: ita tamen, ut res gestas, quantum possint, cum fide et sinceritate scribant. Qua re cum poetis discrepent necesse est. Nam poetae quum nihil fere aliud agant, nisi ut delectent, alque tota in dictione numero pareant, de ceteris rebus nullo modo laborant. Ab oratorio ge- nere historicum hanc maxime ob causam plane alienum est, quod orator non eas res, quibus ipse movetur, sibi ad eloquendum proponit, sed ut homines eo adducat, ut quae ipse animo habet et vult faciant aut perpetiantur. Fit fere igitur, ut ille verba faciat ad ea, quae cogitat, sequenda, non vero verba efficiantur rebus ipsis, quae causis extra po- sitis gignuntur. Quid mirum, si in orationibus verba non semper leni directoque cursu fluunt, sed saepissime tortuoso quodam ingressu videntur ferri. Nam oratoris maxime in- terest, ut eorum, qui audiunt ipsum, animi et mentes in eas res, quas vult, intendantur atque impetu cursuqne orationis quasi obstringantur. Accedit quod, quum historiae non magis audiantur quam legantur, aurium judicio minus sunt subjectae scriptoremque ad alias polius res spectare cogunt. Fieri igitur non potest, quin oratorium dicendi genus, quod

¹) Brut.§ 286. ²) Inst. or. 10, 1, 31.