15
sed causarum narrationes intelligit] constare longioribus membris, brevioribus periodis.¹)
Sed de periodis in universum hactenus. Nam quum non id egerim, ut, quae periodorum ralio hisce temporibus doceretur, quaeque ejus praecepta traderentur., accuratius exponerem, sed ut, quid veteres hujus rei auctores praecipui de eis judicaturi fuerint, si historici ge- neris proprietates docendo absolvissent, conjectura colligeretur, qua re Livium defenderem, jam ad caprt totius disputationis pergere licebit. Nam de eis periodorum praeceplis, quae logica appellantur, nihil hoc loco dicendum arbitratus sum, quippe quae ad universam ora- tionem pertinerent et ab nostris tam exquisite et subtiliter tradita essent, ut parum docuisse aut praecepisse mihi quidem non viderentur: quorum libros evolvet qui omnia, quae huc spectant, cognoscere studebit. Ne grammaticorum quidem libri eum plane deſicient, qui ad hos confugere volet.
III. De Livianis periodis.
—
Quicunque studia antiquitatis paulo accuratius tractat, ei saepenumero usu venire puto, ut, quum aliquamdiu in solius Ciceronis scriptis legendis occupatus fuerit, ad Livium reversus insolenti hujus dicendi genere quodammodo commoveatur et non sine aliquo negotio eo per- veniat, ut eandem voluptatem quam antea ex ea lectione percipiat. Eodem fere modo affici eum suspicor, qui ad Ciceronis lectionem per aliquod temporis spatium, quo Livium potissimum legerit, intermissam redierit. Neque tamen, si utrumque recte aestimat, aut ut Livium aut ut Ciceronem despiciat, unquam in mentem ei veniet: rectius erit veram hujus rei causam exquirere. At vero equidem ut vidi multum inter illos scriptores interesse. quum, quid interesset, inquirerem, operam frustra dedi, ut singulis rebus conquisitis illud satis explicarem. Tum demum, quid interesset inter eos, plane intellexi, quum ad perio- dorum conformationem illis scriptoribus propriam acriter animum intendissem. Eo enim modo cognovi, totius rei discrimen in periodorum propria conformatione esse positam ce- terasque res, quas a quibusdam collectas vidissem, aut non ita magno momento esse aut eadem causa, qua periodorum proprietatem, effici: id quod de participiis et constructione ad sensum quam dicunt nuper ostendi. Quoniam igitur Livianae periodi totae historiarum scribendarum generis sunt earumque proprietates in hoc consistunt, hae sunt ex illo ex- quirendae. Quamquam non desunt, qui, quum historicum genus ab oratorii generis natura mullum distare negent, historicas periodos simillimas esse debere oratoriis affrment. Qui mihi a vero longe videntur aberrasse. Nam quamvis recte illi dicant, linguam latinam ad oratorum maxime usum eo tempore, quo penes principem terrarum populum summa pote-
¹) Quint. inst. or. 9, 4, 126 ss.


