14
mentius potest? Cui tanta unquam jucunditas affuit 2. Ipsa illa, quae extorquet, impetrare eum credas, et quum transversum vi sua judicem ferat, tamen ille non rapi videatur, sed sequi. Jam in omnibus. quae dicit, tanta auctoritas inest, ut dissentire pudeat: nec advo- cati studium, sed testis aut judicis afferat fidem; quum interim haec omnia, quae vix sin- gula quisquam intentissima cura consequi posset. fluunt illaborata, et illa, qua nihil pul- chrius audita est, oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem. Quare non immerito ab hominibus aetatis suae regnare in judiciis dictus est: apud posteros vero id con- secutus, ut Cicero jam non hominis nomen,T sed eloquentiae habeatur.“ Quamquam hoc ita esse nunc, ut jam pridem feci, facile conſiteor, tamen iterum atque iterum monitum velim, ne quis in omnibus dicendi generibus in universum aut in periodis conformandis Ciceronem solum esse imitandum opinetur. Ne hanc quidem ad rem osten- dendam quidquam commodius esse putavi quam ub eundem Quintilianum sequerer,, qui dicit: ¹) „Id quo que vitandum, in qduo magna pars errat, ne in oratione poetas nobis et historicos, in illis operibus oratores aut declamatores imitandos putemus. Sua cuiqne proposita lex, suus cuique decor est. Nam comoedia non cothurnis assurgit, nec contra tragoedia socculo ingreditur.“— Quibus addenda sunt haec: ²) Rebus accommodanda compositio, ut asperis asperos etiam numeros ad- hiberi oporteat, et cum dicente aeque audientem inhorrescere. Membratim plerumque nar- rabimus, aut ipsas periodos majoribus intervallis et velut laxioribus modis resolvemus: exceptis quae non docendi gratia, sed ornandi narrantur: ut in Verrem„Proserpinae raptus.“ Haec enim lenis et fluens contextus decet. Periodus apta prooemiis majorum causarum, ubi sollicitudine, commendatione, miseratione eget. Item communibus locis et in omni amplificatione: sed poscitur tum austera, si accuses; tum fusa, si laudes. Multum et in epilogis pollet. Totum autem hoc adhibendum est, quod sit amplius compositionis genus, cum judex non solum rem tenet, sed etiam captus est oratione et se credit actori et volun- tate jam ducitur. Historia non tam finitos numeros quam orbem quendam contextumque desiderat. Namque omnia ejus membra connexa sunt, quo- niam lubrica est ac fluit: ut homines, qui manibus invicem apprehensis gradum firmant continent et continentur. Demonstrativum genus omne fu- siores habet liberioresque numeros. Judiciale et concionale, ut materia varia est, sic etiam ipsa collocalione verborum. Ubi jam nobis pars ex duabus, quas modo fecimus. secunda tractanda est. Nam quis dubitat alia lenius, alia concitatius, alia sublimius, alia pugnacius. alia ornatius, alia gracilius esse dicenda? Gravibus, sublimibus, ornatis longas magis syllabas convenire?.... Ac mihi videtur tota narratio Inon quidem historiae,
¹) Inst. or. 10, 2. 21. ²) lb. 9, 4, 126 ss.


