Aufsatz 
De periodorum Livianarum proprietatibus / Eduard Wesener
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

autem sunt utriusque partes: verborum tralatum, novum, priscum, nam de propriis hoc loco nihil dicimus: collocationis autem compositio, concinnitas, numerus. Ad ea ornamenta explicanda haec pertinent: ¹)Quidquid est, quod sub aurium mensuram aliquam cadit, etiamsi abest a versu, numerus vocatur. Et haec: ²)Colloca- tionis est componere et struere verba sic, ut neve asper eorum concursus neve hiulcus sit sed quodammodo coagmentatus et laevis. Haec vero totam rem fere continent: ³) Collocabuntur igitur verba, ut aut inter se aptissime cohaereant extrema cum primis eaque sint quam suavissimis vocibus Ihaec est compositio], aut ut forma ipsa concinni- tasque lhoc est forma ipsa concinna] verborum conficiat orbem suum, aut ut comprehen- sio Ih. e. periodusj numerose et apte([hoc est aptis numeris] cadat. Ornamenta illa orationi addita, quae Ciceroni maxime debebantur, non omnibus quidem ejus aequalibus satis probata fuisse Quintilianus identidem commemorat.*) Sed mox non solum bona dis- ciplina exercitatis et eruditis hominibus sed etiam multitudini placere coeperunt, neque quis- quam resistere potuit.) Qua re factum est, ut repente non longo temporis spatio inter- misso totius linguae arte oratoria conformatae illa praeclara, quam nos admiramur, natura exsisteret; cujus summus artifex Cicero habetur. Itaque, quamdiu erunt homines artium liberalium et humanitatis sludiosi, Cicero praedicabitur, et quamdiu oratores publici erunt, exsistent qui eum imilentur et exemplum sibi deligant. Neque OQuintiliano assentiri dubito dicenti:*)Mihi videtur M. Tullius, quum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, jucunditatem Isocratis. Nec vero quod in quoque optimum fuit, studio consecutus est tantum, sed plurimas vel potius omnes ex se ipso virtutes extulit immortalitatis ingenii beatissima ubertate. Non enim pluvias, ut ait Pindarus, aquas colligit; sed vivo gurgite exundat; dono quodam providentiae genitus, in quo totas vires suas eloquentia experiretur. Nam quis docere diligentius, movere vehe-

¹) Orat. 20, 67.

²) De or. 3, 43, 171.

³) Orat. 44, 149.

*) V. instit. orat. 9, 4, 1: De compositione non equidem post Marcum Tullium scribere auderem, nisi et ejusdem aetatis homines reprehendere id collocandi genus ausi fuissent. 12, 10, 12: M. Tullium et suorum homines temporum incessere audebant ut tumidiorem et Asiunum et redundantem éet in repetitionibus nimium et in salibus aliquando frigidum et in compositione fractum, exultantem ac paene, quod procul absit, viro molliorem.

³¹) Quam rem ita esse ex his, quae Cicero ipse narrat(orat. 63, 213.) intelligitur:Me stante C. Carbo tribunus plebis in concione dixit his verbis...: Patris dictum sapiens temeritas filii com- probavit. Hoc dichoreo tantus clamor concionis excitatus es!, ut admirabilis esset. Ouaero nonne id numerus effecerit. Verborum ordinem immuta, fac sic: Comprobavit filii temeritas, jam nihil erit, eisi temeritas ex tribus brevibus et longa est, quem Arisloteles ut optimum probat, a

4

quo dissenlio...

) Instit. orat. 10, 1, 108.