12
ut per se manus et pes et caput: et Orem excogitatam! Quando ergo incipit corpus esse? cum venit extrema conclusio. Quem, quaeso, nostrum fefellit, id vos ita esse facturos? Quam Cicero brevissimam putat. Itaque fere incisa et membra mixta sunt et conclusionem utique desiderant. Periodo plurima nomina dat Cicero: ambitum, circuitum, comprehensionem, continuationem, circumscriptionem. Genera ejus duo sunt: alterum simplex, cum sensus unus longiore ambitu circumducitur; alterum, quod constat membris et incisis, quae plures sensus habent:„Aderat janitor carceris et carnifex praetoris, reliqua.“ Habet periodus membra minimum duo. Medius numerus videntur quatuor: sed recipit frequenter et plura. Modus ei a Cicerone aut quatuor senariis versibus aut ipsius spiritus modo terminatus praestare debet, ut sensum concludat: sit aperta, ut intelligi possit: non immodica, ut memoria contineri. Membrum longius justo tardum: brevius instabile est. Ubicunque acriter erit, instanter, pugnaciter dicendum, membratim caesim que dicemus.
Liicet hisce Ciceronis et Quintiliani verbis non tota ratio et disciplina periodorum la- linarum contineatur, tamen, ut quae ad nostram rem explicandam pertineant consequamur, satis multum in eis inesse facile ostenditur. Nam quum paulo accuratius ea perscrutatus eris, haec invenies: Periodus est genus enunciatorum partibus apte inter se junctis ampli- ficatum, in quo forma ipsa, concinnitate, compositione verborum numerosus orbis exsistat. Ouod genus ab antiquis Romanis neglectum Ciceronis maxime aetate summa diligentia et arte est excultum eo consilio, ut oratores vel in concionibus vel in judiciis vel in senatu dicentes hominum animis et auribns quam maximam voluptatem pararent: qua parata eos, qui audirent, facilius permoverent. Ad quam rem efficiendam maxime numerus orationis pertinet, quippe qui aures imprimis afficiat. Ejus igitur genus et rationem et Cicero et Quintilianus copiosissime et diligentissime exposuerunt, ex quorum dictis ea, quae maxime ad rem pertinere videantur. hoc loco perscribere non alienum esse a consilio nostro puto. Nos, qui nostrae linguae artiorihus verborum ordinandorum legibus continemur finesque linguae in hac re magis circum- scriptos habemus, vix cogitare possumus, quantum Romani collocatione valeant quantum- que eo modo ad numerum grationis efficiendum possint. Sunt Ciceronis haec: ¹) Quum aures extremum semper exspectent in eoque acquiescant, id vacare numero non oportet. sed ad hunc exitum tamen a principio ferri debet verborum illa comprehensio et tota a capite ita fluere, ut ad extremum veniens ipsa consistat. Interdum cursus est in oralione incitatior, interdum moderata ingressio, ut jam a principio videndum sit, quemadmodum velis venire ad extremum. Nec in numeris magis quam in reliquis ornamentis ora- tionis, eadem quum faciamus quae poetae, effugimus tamen in oratione poematis simili- tudinem. Est enim in utroque et materia et tractatio in collocatione verborum. Ternae
¹) Orat. 59, 20. ss.


