18
quam juvenes perpetrata caede pergere ad se gratulantes vidit, extemplo advocato concilio scelus in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, caedem deinceps tyranni seque ejus auctorem ostendit.“ 1) Ouis hujus periodi similem apud Ciceronem vix reperiri neget: at quam apte omnes rei gestae partes, ut inter se con- sequuntur, conjunctionibus participiisque ita compositae sunt, ut„Numitor“ totius facti quasi gubernator incipiat periodum et voce ostendit eadem concludatur.2) Quam facile pictor artis suae peritus ex eis rebus, quae illa periodo continentur, tabulam conſicit. Fluit autem in ea periodo quietior oratio propterea, quod res ratione et consilio, ut praeter opi- nionem cadere non possit, geritur: in hac vero propter ardorem ejus, de quo dicitur, ve- hementior, ut amnis per ripas paene effusus, fertur:„Flaminius, qui ne quieto quidem hoste quieturus erat, tum vero, postquam res sociorum ante oculos prope suos ferri agique vidit, suum id dedecus ratus, per mediam jam Italiam vagari Poenum atque obsistente nullo ad ipsa Romana moenia ire oppugnanda, ceteris omnibus in consilio salutaria magis quam speciosa suadentibus: conlegam exspectandum ut conjunctis exercitibus communi animo consilioque rem gererent; interim equitatu auxiliisque levium armorum ab eſſusa praedandi licentia hostem cohibendum: iratus se ex consilio proripuit signumque simul itineris pugnaeque quum dedisset,„immo Arreti ante moenia sedeamus, inquit, hic enim patria et penates sunt.“ ³)
OQuaero, num aut numerus aut concinnitas aut compositio desit, aut num forma collo- catioque verborum ea sit, ut non facile periodus perspici intelligique possit. At quam spe- ciem habere eam putaremus, si in forensi oratione aut in concione inveniretur? Compara hanc Ciceronis periodum:„Quum autem Milo de rheda rejecta paenula desiluisset seque acri animo defenderet, illi, qui erant cum Clodio, gladiis eductis partim recurrere ad rhedam, partim, quod hunc jam interfectum putarent, caedere incipiunt ejus servos, qui post erant: ex quibus qui animo fideli in dominum et praesenti fuerunt, partim occisi sunt, partim, quum ad rhedam pugnari viderent, domino succurrere prohiberentur, Milonem oe- cisum et ex ipso Clodio audirent et re vera putarent, fecerunt id servi Milonis— dicam enim aperte non derivandi criminis causa, sed ut factum est— nec imperante nec sciente nec praesente domino, quod suos quisque servos in tali re facere voluisset.“ ²) Admi- rabilis quaedam ars dicendi in ea periodo inest. Hac quoque res gestae narrantur, sed ita fere compositae narrantur, ut vix dissimuletur, narrari eas eo potius modo, quo non gestae sunt, quam quo modo gestae sunt; neque videre non licet id magnopere agi, ut verborum ambagibus tenebrae quaedam rei obducantur. Non fluit aut aequabiliter procedit
4) 1. 6.
²) Coll. Zumpt. gram.§ 817. ³) 22, 3, 7— 10.
⁴) Ppro Mil. 10, 29.


