9
quam scimus Livio ab Asinio Polipne, severissimo aequalium praesertim scriptorum censore, objectam esse teste Quintiliano inst. or. I, 5, 56 VIII, 1, 3, quod vituperium ad ipsam orationem Livianam pertlinere, nemo fere negabit, qui locorum illorum nexum animo haud praeoccupato examinaverit neque id me quidem judice dubium esse potest, quin Livio obi- ciantur sermonis quaedam proprietates a colore urbano, hominibus elegantioribus vere Ro- manis proprio, recedentes. simili ratione hodie Itali linguae Toscanae puritatem prae re- liquis extollunt, quamvis ore Romano hodieque optime eam pronuntiari fateantur, Pari- siensesque, postquam vel cum Alsaciensi quodam vel cum Galliae meridionalis incola per- parum confabulati sunt, non sine levi quadam malitia ridentes dicere solent: nonne tu ex regione Argentoratensi oriundus? cum pronuntiationis quasdam proprietates a consuetudine urbana i. e. Parisina paululum remotas auribus tritissimis percipientes tum ipsum vocabu- lorum usum ac delectum ei certe, quae cummmaxime inter elegantiores ipsius Lutetiae incolas obtinet, rationi non omnino congruentem. atque ita rem sese Romae habuisse, et ipse Quintilianus demonstrat, qui Patavinitatis Livianae mentione iniecta ita pergit:„quare si fieri potest et verba omnia et vox huius alumnum urbis oleant, ut oratio Romana plane videatur, non civitate donata, et plus semel Cicero. veluti quare- inquit aliquo librorum de oratore loco“ IIII. 12, 44.] cum sit quaedam certa vox Romani generis urbisque pro- pria, in qua nihil offendi, nihil displicere, nihil animadverti possit, nihil sonare aut olere peregrinum, hanc sequamur neque solum rusticam asperitatem, sed etiam peregrinam inso- lenliam fugere discamus. didicerat hoc Plautus Umber, didicerat Naevius Gampanus, lib. 45.] iudice Polione non didicit Livius Patavinus. quodsi vero accuratius hoc argumentum persecuturi et Patavinitatem per ipsum Livii opus indagaturi, qui est, quaerimus eiste tandem urbanitatis color?“ id quod ex se Brutum quaesivisse narrat idem Cicero,[Brut. 46, 171.] ipsum Ciceronem ad hanc quaestionem enescio“, respondéntem inveniemus'tantum esse quendam scio“.“id tuc, ait Brute, iam intelleges, cum in Galliam veneris, audies tu quidem etiam verba quaedam non trita Romae, sed haec mutari de- discique possunt; illud est maius, quod in vocibus nostrorum oratorum retinnit quid- dam et resonat urbanius;— quibus addenda sunt quae sequuntur, quae tamen longum est hic describere. nam satis iam ex his quae transcripsimus apparet, oleum et operam eos perdidisse, qui id, quod summus ille orationis et artifex et magister sensit potius quam definire potuit, enucleare posse sibi visi sunt hodie- que videntur.“
Idem laudat,„quae summus historiae conscribendae apud Anglos artifex Thomas Ba- bington Macaulay posuit in elegantissima commentatione de Addisone conscripta“:
) nam eodem spectant.
2
¹) Welcher moderne Gelehrte kann, wenn er aufrichtig sein will, sagen, dass er in Livius Styl die ge-
2


