10
Quibus auctoribus prolatis ea, quae ipse nuper ad defendendum Livium attuli, aliquan- tum confirmasse videor. Quare quum eo libro, qualis ratio et usus Livii legendi et imi- tandi in scholis nostris opus esset, satis dixissem.¹) jam porro elaborare constitui, ut Li- vianae orationis proprietates, ut quaeque gravissima videretur, ita accuratissime exquirerem easque cum ceterorum scriptorum maxime Ciceronis dictione compararem: quo Livium ab optima linguae latinae natura non aberrasse oslenderetur. Inter omnes autem res, quae in hac causa occurrunt, nulla magis ad disceptationem perlinere videtur quam periodorum Livianarum ratio. Nam quum ex periodorum forma, qua scriptores utuntur, optime co- gnosci possit, qualis sit ipsorum natura genusque dicendi, ipsaeque totius oralionis florem contineant, ²) sequitur, ut, si quis de alicujus scriptoris proprietate judicare velit, periodos potissimum ejusdem spectare debeat. At harum enuntiationum genus, quod apud Livium invenitur, optime exponi et existimari puto, quum ea ratio et disciplina adhibeatur, qua usi veteres judicium et usum suum fecisse videantur. Nam quum nostrorum hominum judicia de Livii auctoritate diversissima esse nuper demonstraverim, in hac causa, quae nunc agitur, simili modo veteres appellare eorumque ex scriptis exempla afferre commodissimum erit. Hanc viam igitur ingredi constitui, prius ut paucis quae ad nostram causam perlineant de periodis in universum dicam, tum Livianarum periodorum genus et proprietatem exponam et aliorum scriptorum Ciceronis maxime et Caesaris genera conferam exemplisque ex-
planem.
II. De periodis in universum exponitur.
Quae ratio et disciplina periodorum apud veteres Romanos fuerit, ex Cicerone et Quintiliano, magistris et principibus rhetoricae artis, maxime exquirendum esse apparet. ³) Qui quum oratorium usum et exercitationem imprimis spectent, ea, quae ad hasce res pertinent, uberrime et copiosissime tractant: minus vero ad earum rationem et disciplinam universam afferunt. Iiaque, si quis a periodi definitione proficiscendum esse putat, hanc ex Graecis quaerere oportebit. Quorum haec sunt:*) 7e0iodς 0½ lμεμεαις ε&eευα ⁴αëωνν zai TiIuq(oειεπμ αo αάν αα μέηνέαοσ ενονννοπιντον Aristot. rhetor. 3, 9.— Eoxει
.„„ N„ 3 3 d. 3„. n*iοσα συενια εν ℳõëf, OH⁴ντσν ενηαιααάτιον τποςσ τνηm ᷣϑοισνF υροονεμεααμνεννν
ringsle Unreinheit bemerkt?— Ausgewählte Schriften gesch. und liter. Inhalis übers. von Steger V, 156 sq.
¹) Pag. 6. ss.
) ef Zumpt. gram. lat. cap. 87.§. 810.
²) Plura libro haud inutili conscripta sunt hoc: De enuntiationibus ac periodis et lalinis et germanicis, edidit Isidorus Täuber. Viennae 1839.
*) V. Ernesti lexicon technologiae Graecorum rhetoricae. Lipsiae 1795. pag. 257 s.


