Aufsatz 
De periodorum Livianarum proprietatibus / Eduard Wesener
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

teram illorum generum dictionem quisquam apud Livium inveniat, cujus similem apud Ci- ceronem non possimus ostendere. Nam sive graecismos quos dicunt, sive anacolutha, sive ceterarum verborum constructionum alienarum ab eis, quae usitatae dicuntur, copiam enu- merari vis, non deerit libellus ab aliquo grammatico conscriptus, qui tibi quae velis sup- peditet.) Sed hoc fere apud quosdam interesse puto, eadem res utrum in Ciceronis an Livii scriptis inveniatur: in altero tacent, in altero clamant. Qua re factum est, ut mira quaedam copia vocabulorum, formarum, constructionum verborum, ceterarum collecta a qui- busdam viris honestissimis sit, quibus id efficiatur, ut Livium imitari dedeceat. Equidem, qui Ciceroni primum locum deberi existimo, Livium neque ipse contemno neque ab aliis contemni velim, nedum ejus magnitudinem plane elevari aequo animo feram.

Ceterum neque quidquam efſicitur ad hanc rem, quum quis universe et generatim ju- dicando agit, neque attinet parvulas singulasque res, quibus Liviana oratio a Cicerone vel Caesare differre videatur, colligere. Altera enim re nunquam ei commoveri poterunt, qui Livium aspernantur, alterius ratione, ut jam supra diximus, vel ad Ciceronem adhibita efficitur, ut, si volumus, Ciceronem ab Cicerone ipso differre demonstremus. Qua via et ratione eo pervenire est necesse, ut intra fines tam angustos contineamur, ut nos commo- vere recte non possimus. Cui rei prospexisse mihi videtur Haasius ea oratione, quam Vratislaviae in eo concilio habuit, ad quod viri doctissimi in eam urbem a. 1857 congressi erant.2) Ex qua oratione quaedam afferre commodum est, quibus monemur, ne campum quasi, in quo lingua latina versetur, artioribus quam deceat cancellis contineamus, qua re fieri possit, ut, quum optimum dicendi genus assequi imitando studeamus, multa vel dica- mus vel scribamus, quae ab latinitate plane sint aliena. Praeclarissimi viri verba, quae huc spectare videntur, haec sunt:

Jede Sprache wurde seit dem Wiederaufleben der Wissenschaften als ein fertiges Werk, als ein bestimmter und etwas mehr oder weniger gelungener Ausdruck der Logik selbst angesehen; eine Zeit oder einzelne Schriftsteller repräsentirten die ganze Sprache, und was Andere sich Abweichendes erlaubt hatten, wurde ignorirt oder als Laune und Irrthum des Einzelnen, als Fehler und Licenz beiläufig bemerkt. Diese Manier ist aufs Aeusserste getrieben, seitdem bei der Wiedergeburt der Wissenschaften das lebhafte Streben, die bar- barische Latinität des Mittelalters auszurotten, in der lateinischen Grammatik dazu führte, das Ciceronianische Latein für das allein normale zu erklären; und wenn nun allmälig auch Eigenheiten Anderer bemerkt wurden, so geschah es nur, um davor zu warnen, nicht um daraus eine Geschichte der Sprache zu ziehen, und es war daher ganz natürlich, ja

¹) Ouintilianus non semel a quibusdam ait Ciceronem reprehendi. Inst. or. 9, 4, 53. ²) Typis descripta est ea oratio in hoc libro: Deutsches Museum. Herausgegeben von Robert Prutz. 1857. No. 51. pag. 897 ss.