6
Sed jam non solum eorum librorum, quibus regularis grammaticae quam dicunt praecepta continentur, sed etiam eorum, quibus elegantioris sermonis proprietates exponuntur et sex- centa polite dicendi praecepta traduntur, innumerabilis quidam est numerus; neque desunt qui ejus generis praecepta paene magis ad rem pertinere opinentur quam grammaticae leges simplices. Quumque legendi usus minus commodi ad latinitatem praestare videatur, vix dici potest, quantum momentum isti libri habeant quantasque in angustias latinitatis studiosi ho- mines eis adducantur. Tempus enim lectioni scriptorum latinorum attributum tam breve est, ut lectio ipsa ad scribendi latine et dicendi artem vix pertinere videatur. Fuit illa aetas neque unquam redire eam posse spero, qua ex lectione scriptorum latinorum, hoc est ex optimo fonte et origine totius artis dicendi latine scribendique, homines dictionem haurie- bant: nam hisce temporihus sic ad rhetorum artificiosa praecepta confugiunt, ut in eis plane fere acquiescant. Quo fit, ut horrore quodam lectionis imbuti metuentesque, ne in offensi- onem aliquam incurrant, non solum multos scriptores, quod ad dictionem attinet, aspernen- tur, sed vix Ciceronem totum approbent. Certe id student, ut quidquid apud Ciceronem Caesaremve non reperiatur, e sermone latino extrudatur et ejiciatur, cum id potius agen- dum sit, ut quae latina non sint resecentur et expellantur.
Quid mirum si Livium meum, qui leges, quas isti sibi fecerunt, haud raro perrumpit vel perrumpere ipsis videtur, improbant vehementissime. At ipsi de fructu lectionis utilis- simo nimia anxietate permoti detrahunt. Ego vero, qui lectioni permultum tribuam, quam- quam Ciceronem plurimorum generum orationis certum atque integrum auctorem habeo eum- que maxime legendum esse facile confiteor, tamen Livii ab urbe condita libros diligentis- sime legi oportere jam diu existimavi. Is enim et historici generis solus est auctor et permagnam copiam rerum cognitione dignarum continet, quibus cognitis ad adolescentium animos excolendos haud parvum commodum comparatur. Quare eo libro, quantuluscun- que est, quem abhinc sex fere annis Confluentibus scripsi, 1) operam dedi, ut, si fieri posset, istum scrupulum evellerem, quum Livianam orationem imitatione esse dignam, et quae de patavinitate opinati homines essent, ea consistere non posse ostenderem. Jam vero quum in eo esset, ut opus nuper inchoatum persequerer, operae pretium esse putabam sententias aliquot virorum, quibuscum mihi de ea re convenire videretur, colligere. Nam quum in aliis rebus sacpe auctoritates multum valeant, tum in hac re, quae arbitrio maxime subjecta est, aliquantum valere debebit.
Jam primum omnium Kühnastium appello, cui de hac re mecum plene perfecteque convenire gaudeo, quod Ciceronem esse unum fontem latinitatis posse negat Livioque satis multum tribuit. Quod vero graecismos poeticasque dictiones Livianas vitare docendos esse discipulos dicit, et facile ei assentior neque ipse videtur dubitare, quin vix unam vel al-
¹) Progr. gymnasii Confluentini an. 1854.


