Aufsatz 
De periodorum Livianarum proprietatibus / Eduard Wesener
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5 tae sunt, ut altera alterius optimum sit adjumentum. Nam qui eam linguam optime et per- fectissime didicerit, is et per se facile populi romani ingenium cognoscet, quum ea, quae libris latinis cognitione digna scripta sunt, commodissime intelligat, et accurate legendis libris latinis linguae ejus scientiam optime adjuvabit. Ita quum neutrum per se solum valeat. alterum alterius ope indiget. Ex qua re quum appareat, quantum linguae latinae scientia ipsa ad animum excolendum valeat, jam non erit difficile his rationibus probatis accurdtins viam rationemque, qua ejus doctrina instituenda et tractanda sit, constituere. Nam quum ad cognoscendam unamquamque linguam vocabula, vocabulorum formas, verborum conse- eutionem, quam syntaxim alii appellaverunt, accuratius cognosci necesse sit, nemo infitiabitur diligentissime vocabula et praecepta grammaticae esse discenda. Nam qui vocabulorum copiam memoria non tenet aut grammaticae praecepta comperta non habet, is latine se bene scire nunquam recte affirmabit; neque qui linguam latinam docet iis rebus neglectis se recte docere poterit contendere. Ita enim haec sunt fundamenta et adjumenta litterarum latinarum. ut, vel si quis velit eam demum ob causam linguam latinam tractari, ut libri ea lingua scripti bene recteque intelligi possint, accurata grammaticae peritia rem suam optime adjuvet. Siquidem in ulla re fieri solet, ut, quo acrius diligentiusque fundamenta jaciantur aut quo planior et ad procedendum aptior via comparetur. eo faciliores laetioresque pro- gressus sint futuri, certe litterarum latinarum fundamento jacto, hoc est grammaticae studio bene culto, ipsae optime expediuntur. Quamvis autem grammaticae studium magno momento ad cognoscendam linguam latinam esse idemque multum ad ingenium excolendum valere existimem, tamen in hujus rei usu et disciplina nimium appeti nolim. Nimium autem appe- lere et modum excedere videntur qui omnem elegantiam sermonis latini, quam apud latini- tatis auctores praecipuos vel invenerunt vel invenisse sibi visi sunt, imitandam esse opi- nantur. Taedium enim potius quam studium excitabunt, quod et nimia postulant et sensum talium rerum, quarum permultae uniuscujusque arbitrio subjectae sunt, ac si universus om- nibusque communis sit, tractant. In hac igitur re modus est adhibendus et semper id tenen- dum, multum interesse inter philologiam ipsam et studium antiquarum litterarum, quo ado- lescentium animi ad humanitatem informantur. Si hoc utique agitur diligentissime, ut disci- puli per omnes classium gradus praeceptis grammaticae imbuantur, ut vocabulorum copia, quum tempus est, comparetur, ut lectione et scriptionibus apte inter se conjunctis earum rerum usus servetur et confirmetur, facile fiet, ut elegantia sermonis et color sequatur. Quamquam longe abest, ut istam elegantiam, florem coloremque latinitatis, suavitatem quan- dam orationis despiciam nihilque ei ad cultum animi attribuam. Sed salem potius eruditionis dixerim quam nutrimentum, quo alatur et corroboretur ingenium adolescentium. Quodsi igitur illa ornamenta ad lectionem, qua eorum sensus excitetur, delegaveris, non vero ad eam rationem et disciplinam, quae grammaticorum libris continetur, haud aegre equidem assentiar.,