4
bonas res efficiendas, quae ingenio subjectae sunt, in vita humana accesserint, eas aptius possint tractare, et qui humanarum rerum finis est, ad eum facilius perveniant, certe in gymnasiis gravissima res agitur, quorum vis latissime pateat quibusque vitae eorum morum- que fundamenta ponantur, qui in republica plurimum auctoritate poterunt et gravissimis maximisque rebus praeerunt. Quae quum ita sint, ſieri non potest, quin eis politissima humani- tate opus sit. Talem autem humanitatem, si rem omnem spectaveris, nulla alia re melius com- parari videbis quam cognita ea ratione et modo. quo universum geuus humanum ad summam ingenii dignitatem altissimumque gradum eruditionis pervenit. Ne suae quidem gentis humani- tatem dignitatemque quisquam perfectius pleniusque cognoscere potest cognitamque amplius ex- colere quam perspecta et cognita ceterarum gentium humanitate. Ita enim nostram naturam facillime et plenissime intelligemus, quum aliam nostrae dissimilem cognoverimus.“¹) Summa vero cultus humanitatisque uniuscujusque gentis litteris ejusdem continetur. Quodsi igitur animi cultum, doctrinam, mores, hoc est litteras, omnium gentium perspicere atque ut a primis pro- fectae initiis sensim crevissent, dum ad id, quo nune florent, fastigium pervenissent, memoria et scientia comprehendere possemus, esset illud quidem aptissimum; huic vero est proximum. ut populi romani litteras, quippe quae, quum jam per se sint praestantes, quasi caput quod- dam antiquarum litterarum contineant longissimeque per omnes gentes manaverint, accurate cognoscamus. Nam quum summam ſloris et ingenii antiquitatis ex multis nationibus concep- tam et ea, quae animus hominum ad illud tempus per se erat assecutus, complexae essent, per eas velut per pontem quendam totius antiquitatis humanitas et artium splendor ad nos deductus est, majoresque nostri ita earum vestigia secuti sunt, ut qui nostras artes litte- rasque et fastigium eruditionis plane et ab omni parte perfecte intelligere studeat, ei roma- narum litterarum cognitione opus sit. Jam hoc omittere licebit, quod ex omnibus rebus. quibus quaevis intelligendi, cognoscendi, cogitandi vis et facultas acuitur et exercitatur, hisce litteris in aequo poni haud multae possunt.
Quarum cognitio quum duabus rebus contineatur, lingua latina ipsa et eis artibus, quae ad ingenium, vitam, mores omniaque instituta populi romani propria pertinent quaeque artes ad cogitandi agendique rationem adhibitae sunt, apparet, linguae latinae et earum rerum, quae in scriptis monumentis insunt, cognitione opus esse. Neque solum eam ob causam, ut quae scriptis libris tradita sunt cognoscere accuratius possimus, sed etiam, quod nulla re melius omnes populi alicujus proprietates cognoscuntur quam lingua ejus bene cognita, ad eam intelligendam accedere debemus. Duabus igitur de causis linguae latinae scientia ei. qui politiorem humanitatem sibi comparare vult, opus est; quae causae ita inter se conjunc-
nissimi. Hujus enim scientiae cura et disciplina ex universis animantibus uni homini data est; idcir- coque humanitas appellata est. Gell. 13, 16.
*) cf. Deinhardt: Der Begriff der Bildung mit besonderer Rücksicht auf die höhere Schulbildung der Gegenwart. Bromberg 1855.


