3
tium saluti melius consuli existimet, si aut aliquam rem vel artem ad humanitatem pertinentem aut unam ex eis linguis, quae nunc florent, eligat, cujus plane compotes eos futuros esse speraverit. Etiamsi non omnia, aliquid tamen assequetur. ¹) At ne quis hoc ita a me dictum esse putet, ut ab adolescentibus tam accurate perfecteque linguam latinam cognosci velim, ut et omnes scriptorum poetarumque romanorum libros vel ex tempore intelligant et oratione latina non solum in scribendo sed etiam loquendo de omnibus rebus possint uti promptissime, sufficere fere mihi ea videntur, quae ex eis normis rationibusque, quae in Germaniae gymnasiis institutae sunt, postulari oportet. Quarum si universe propositos fines et rationem doctrinamque spectaveris, satis magnam consensionem invenies: omnes enim orationis latinae facultatem ad eum certe ſinem adduci volunt, ut artem latine scribendi de eis rebus, quae ad ingenium et mores populi romani pertinent, quodammodo promptam, dicendi de eisdem rebus aliquam assequantur.
Non vero, quod ad usum tractationemque ejus rei attinet, eadem est consensio aut idem consilium valet. Atqui quum sit arduum atque difficile omnem hujus tractationis dis- ceptationem tollere finesque et terminos omnibus communes constituere, ita ut vel molestae cuidam diligentiæ satisfiat, hoc tamen nobis omnibus, quibus humanitas nostrorum discipulorum cordi est, summo opere enitendum est, ne semper cedentes et sensim hoc vel illud moribus voluntatique aetatis gratificantes atque indulgentes denique et operam et oleum, ut est in proverbio, perdamus. Itaque quemadmodum videndum est, ut fines olim prolatatos, nuper vero magis magisque coartatos, summo studio retineamus, ita intra fines nostros quae pro- posita sunt religiosissime colamus et exerceamus necesse est. Ad quam rem efficiendam utilissimum est, ut semper nobis proponamus, quid sit, quod litteris latinis tantum tribuamus, quidque, quum eis operam damus, assecuturos nos speremus: ita enim commodissime de earum tractandarum via et ratione convenire inter nos poterit. Licet haec res jam saepis- sime copiosissimeque tractata sit paeneque absoluta videatur, tamen, ut aliarum rerum, ita hujusce rei id genus est, ut vix possit nimis saepe ad considerandum proponi. ²)
Quum in scholis nostris omnibus puerorum adolescentiumque institutio ad humanitatem*) spectet, hoc est id agatur, ut ingenii facultates excolantur, quibus excultis ad quascunque
¹) Zedritz l. l.:„Neque vero litteris latinis solis potest acies ingenii acui: acuitur quolibet non illiberalis doctrinae genere, ita ut quis eisdem studiis et mentis exercitatio- nem et rerum scientiam adipiscatur; id quod in omni institutione quantum judico summum ac prae- stantissimum est.“
*) Cujus interest quemadmodum haec res nostris temporibus existimetur quique libri de ea re scripti sint, plane cognoscere, is evolvat velim eximium illum librum, quem a. 1856 Kühnastius edidit: Die Vereinigung der principiellen Gegensätze in unserm altklassischen Schulunterricht. Rastenburg. Equi- dem ex eo haud parvam voluptatem fructumque percepi.
*) Humanitatem appellaverunt id propemodum quod Graeci αudeia- vocant, nos Eruditionem institutio- nemque in bonas artes dicimus: quas qui sinceriter cupiunt appetuntque, kunt vel maxime huma-


