Aufsatz 
De periodorum Livianarum proprietatibus / Eduard Wesener
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

et constanter servatur. Quamquam neque singuli homines omnes neque cunctae gentes de eis rebus, quae ad cogitandi et argumentandi artem pertinent, ita eadem ratione et dis- ciplina utuntur, ut de omnibus inter eos plane conveniat, tamen sunt certae quaedam re- rum notiones et intelligentiae normae hominibus communes, quibus cogitandi intentio omnis et ars continetur quibusque neglectis non facile eo pervenies, ut quaecunque tibi occurrant recte intelligere aut quaerere aut de eis disputare cum alis possis. Hoc igitur scholae omnes, quibus id agitur, ut adolescentium animi ad politiorem humanitatem informentur, in eligendo disciplinae fundamento, de quo diximus, spectent oportet, ut habeant quod ad rem suam pertineat.

Quum vero proposito meo alienum videatur esse disputare, num in aliis scholis in- geniorum bene excolendorum aliud fundamentum poni aut alia ars constitui possit, hoc tamen dubium esse negaverim, quin in gymnasiis nostris nullum aliud totius disciplinae fundamen- lum esse possit nisi lingua latina. Ouin etiam, si quis velit ex omnibus bonis artibus, quae ad humanitatem pertinent, unam solam eligere, quae omissis ceteris ad animos adolescen- tium excolendos adhibeatur, haud scio an lingua latina sit eligenda. Nam ut careant e tali schola egressi quarundam scientia rerum, quae ad usum vitae agendique prudentiam pertineant, hoc damnum, dummodo ne invita Minerva ut ajunt in eam intraverint, com- pensatur mentis illa celeritate, illa cogitandi exercitatione atque adsuetudine, illa sentiendi judicandique quasi maturitate, quae discenda latina lingua potissimum comparatur. Talium potissimum rerum ratione certe factum esse existimo, ut gymnasia, quae in Germania flo- rent, tantam gloriam et auctoritatem assequerentur: quam, si diis placebit, conservabunt. Neque quidquam dicere videntur, qui unum vel alterum ex eis, qui in gymnasiis vix me- diocritatem assecuti essent, omnibus bonis artibus insignem fuisse perhibent, aut ex eis. qui pueri excelluissent, non neminem postea minus probatum fuisse. Sed illam rem, quam nunquam futuram esse confido, mittamus.

Ceterum si quis hunc, quem dico, fructum eruditionis percipere in animo habet, id mediocri quadam et facili opera se posse nolit sperare. Nam quum omnes artes liberales ita demum perfectam eruditionem animi comparare soleant, si bene eas percipis atque in- telligis et quasi plenam quandam earum cognitionem assequeris, tum litterae latinae ita sunt comparatae, ut plenam animi intentionem, summam diligentiam, assiduitatem, subtilitatem re- quirant. In hac potissimum arte aut multum proſicitur aut nihil. 1) Quicunque igitur in gymnasio litteras latinas absolvendas quodammodo esse non putet, is haud scio an adolescen-

¹) cf. Zedritz de disciplina et studio litterarum latinarum, Upsaliæ 1855 pag 8:Est enim ad intelli- gendum difficile, qui fieri possit, ut quibus in rebus mens versetur sine studio et delectatione, sine intentione animi, sine intelligentia, ex eisdem rebus praeclarus aliquis laboris capiatur fructus, qui ita demum percipitur, si propria naturae bona doctrina ſovet et in id potissimum ingenia quo tendunt adjuvantur. Ouint. inst. orat. 2, 8.