D! UERIODOOII LITIINARon pRobhmrITIl8.
I. Prooemium.
Mukam mihi consideranti cum animo, quam graviter gymnasiorum ceterarumque scholarum, quibus studia humanitatis ac litterarum tractantur, præceptores soleant conqueri, quod indies fieri rarius videatur, ut puerorum adolescentiumque animi antiquarum litterarum studio incendantur, legentique quuse viri doctissimi quotannis ex tota Germania congressi de eadem re multa egerunt, existimare licet, vix unum vel alterum esse dubium, quin quae a discipulis postulentur aegre possint impetrari. Maxime vero cura ac diligentia rationis disciplinaeque grammaticae plerisque minuta videtur esse atque nimis jacere; ita ut, si la- tine dicendi scribendique facultatem spectaveris, saepe ne mediocre quidem quidquam effi- ciatur. Cui rei nisi occurretur, rebus nostris maximum incommodum afferri est necesse. Nam quae hisce temporibus vita hominum exculta est, in qua jam ingenio omnia fere pa- reant, permultarum rerum cognitionem atque usum postulat, earumque disciplinarum nu- merus, quas tractari percipique opus est, sensim crevit in scholis nostris jamque augeri potius videtur quam minui. De qua re etsi magna disceptatio contentioque et saepe et nuper fuit, tamen, qui antiquam institutionis puerorum simplicitatem restituendam esse etiam atque etiam nunc summo studio contendunt, non multum agere videntur. Utcunque illud est, equidem propter illam causam maxime necessarium esse affirmaverim unum certumque fundamentum et momentum quoddam constituere, quo potissimum animus ad summam eru- ditionem cultumque perducatur et ita corroboretur, ut quasi ex ingenii palaestra quadam plene conformatus prodeat.
Nam ut plurimorum hominum animi natura sunt comparati, quum in multas diversas- que res distrahuntur neque ubi acquiescant et confirmentur habent, multa degustare quidem possunt et attingere, non vero ita ex tali disciplina prodibunt, ut ad quodvis negotium, quod ingenio exercetur, conficiendum commode possint accedere: languidi potius levioresque aut vani insolentesque fiunt. Quae quum ita sint, adesse jam periculum videtur, ne ab liberali eruditione et humanitate, qua gens nostra tamdiu floruit, ad levitatem nomine nostro in-
dignam delabamur, nisi propugnaculum quoddam, ut ita dicam, verae lhelrmae constituitur


